Soliloquium e Guiana - De Robert Van Gulik et Iudice Ti

Audite hunc nuntium

Saluete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Hoc est Soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor.
Primum omnium uobis annum bis milesimum undeuicesimum faustum, felicem, Latinissimumque imo corde exopto. Utinam uota uestra quaecumque sint, feliciter perficiatis!
Quod ad me attinet, uobis fateor me sperare saepius uobis Latine loquentibus interfore. Equidem ut uerum dicam tam multa uariaque mandata praeterito anno accepi ut otium nunc crudeliter desit.
Tanquam uobis iam explanaui, ego in Guiana Francica habito ubi in classibus universitariis utramque linguam doceo. Praeterea magistris linguarum classicarum artem paedagogicam profiteor ut quoquouersus regionis nostrae me conferam collegas uisitatum. Alioquin, semper excruciatus sum inter studia diuersa, quoniam praeter auctores Latinos simili ardore linguam cultumque ciuilem Sinicum colo. Itaque quatenus, ut opinor, cor meum uix partior, constitui me hodie lingua Latina uti ut uobis de argumento Sinas classicas spectanti colloquerer. Ac quodam modo, ut ita dicam, me pontificem cultuum duorum praebebo, id est conabor pontem inter occidentem et orientem instruere.
In hoc consilio, auctorem insignem selegi, cui nomen fuit Robert Van Gulik eumque uobis paucis uerbis commendare uelim. Ipse ciuis Batauus inter primum et secundum bellum mundanum, id est prima parte saeculi uicesimi, muneribus diplomaticis pro regno Batauorum in Sinis functus est cum Seres regimine imperiali euerso rem publicam liberam instituere coeperunt. Robert Van Gulik, uir eruditionis exquisitae, non modo Batauice et Anglice loquebatur, sed linguam Sinicam quoque callebat necnon linguas nostras classicas.
Die quodam cum libros Sinicos ueteres inspiceret, mythistoriam saeculo duodeuicesimo compositam comperit cuius iudex, nomine Ti, persona praecipua erat. Huius fabulae et stilo et ingenio delectatus, Van Gulik de hoc iudice Ti inquirere coepit. Nec mora cognouit eumdem iudicem Ti reapse uixisse, magistratu functum esse saeculo septimo post Christum natum cum Imperium Sinicum sub principibus Tang floreret atque eodemque tempore Roma collapsa Constantinopolis nouum caput mundi occidentalis fieret.
Dum haec dico, mentionem non facere non possum de mirissima similitudine rerum: nam scriptores Sinici tradere solent imperium suum duabus aureis aetatibus fructum esse. Primum cultus ciuilis Serum maxime floruit inter secundum saeculum ante Christum natum et secundum saeculum post Christum natum sub principibus Han, deinde septimo saeculo sub principibus Tang sicut supra dixi. Illud ideo antiquissimum mihi uidetur animaduertere bis eodem tempore hic occidentes sub Roma Constantinopolique illic orientes sub Han Tangque principibus floruisse.
Sed reuertamur ad argumentum diei.
Igitur Robert Van Gulik cum plura de Iudice Ti didicit, constituit mythistoriam in linguam Anglicam uertere, uel ut melius dicam, Anglice adaptare cui libro titulus fuit "Causae criminales ab iudice Ti instructae".
Illo tempore, id est septimo saeculo, iudices magistratus erant examinationibus publicis conscripti qui ciuitatibus imperii praeessent, inuestigationes criminales faciebant, iudiciaque secundum ius imperiale principiaque iustitiae reddebant.
Hunc librum sub titulo Anglice Celebrated cases of Judge Dee Francogallice Trois enquêtes criminelles du Juge Ti facile apud librarios inuenietis. Uos imprimis exhortor ut eos ob illas causas legatis:
-Primum quod sunt testimonia mythistoriarum Sinicarum
-Deinde, fabulae alacri stilo scriptae sunt
-Praeterea in eis legendis personas egregias utputa iudicem ipum sed legatosque suos necnon familiares.
-Postremo talia opera nobis aperit portas mundi qui eodem tempore floruit ac Roma et Constantinopolis apud nos.
Nomina titulusque operis in commentariis huius emissionis inuenietis.
Nunc peruenimus ad finem huius soliloquii. Iterum uobis annum Latinissimum exopto.
Si cupitis mecum de hoc aut alio argumento uiua uoce colloqui, mihi nuntiolum in Twitter mittite.
In interuallo, curate ut ualeatis!

Commentaires

Articles les plus consultés