Scholae Romanae e Guiana - lectio 10 (De origine linguae Latinae)


Saluete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Schola Romana e Guiana 10. Reginaldus loquor. Hodie de origine linguae Latinae loquemur.

Incipiamus.

Cum populi Indo-europaei (i.e. Proto-uillanouiani) Italiam ingressi Latium occupauerunt, suam quoque linguam importauerunt. Lingua Latina, siue sermo Latius, quâ pauci ex regione Latiâ loquebantur, primum cum aliis italicis dialectis uix certabat utputa cum Osca uel Umbrica quae in territoriis uastioribus adhibebantur. Praeterea cum colôni Graeci suâ linguâ in Italia meridionali utebantur tum Etrusci a septentrionibus Romam bello opprimebant.
Itaque usus linguae Latinae instar finium Romanorum creuit prout ciuitates uicinae et deuictae et partes imperii factae sunt. Etsi lingua Latina gradatim in provinciis occidentalibus sub imperio Romano se propagauit, tamen incòlae partis orientalis non desierunt lingua Graeca uti.

Quomodo pleraeque linguae quae ex Indo-europaeis ortae sunt, utputa Graeca, Russica uel Islandica, sic Latina flexionibus scatet. E uocabulis, uerba coniugantur ut pro modis, temporibus, personis, numeris, uocibusque uarientur. Quod ad nomina, pronomina, adiectiuaque spectat, sunt in lingua Latina tria genera (masculinum, femininum, neutrumque) ac tres numeri quatenus tempora prisca obseruamus, i. e. singularis, pluralis, dualisque quod in raris uocabulis aetate classica superfuit. Item nomina declinatione afficiuntur quae ex sex casibus constat (aut septem cum de uocabulis loca designantibus agitur). Hi sex casus sunt nominatiuus, uocatiuus, accusatiuus, genitiuus, datiuus, ablatiuus. Inde finis cuiusque nominis senis mutationibus cum in singulari tum in plurali adfici potest ut proprie exprimatur quali munere grammatico nomen quodque fungatur. Propter declinationes uocabula in sententiis liberius ordinantur ac stilo auctorum libentius respondet. Nihilominus si ordo communis obseruatur, subiecti initio sententiarum uerbaque in fine ponuntur ut lingua Latina in typologia linguarum interesse dicatur linguis SOV, quia subiecti, obiecti, uerba in tali ordine exprìmi solent.

De alphabeto

Romani Etruscorum litteras usurpauerunt quas hi sibi a Graecis asciuerant. Litteras quarum nonnullae ad usum linguae Latinae mutatae sunt, dinumeramus uiginti tres: A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X Y Z
De his litteris addam quod:
-Forma litterae G exsistit e C atque inuenta est quia lingua Etrusca gutturalibus sonôris carebat.
-‎I littera hic uocalem i ut in libris illic consonantem ut in ieiunio exprimit.
-‎K deserta est aetate rei publicae nisi in abbreuiationibus uel in formulis priscis.
-‎Q nisi in abbreuiationibus semper litteram u antecêdit ut ambae unā pronuntiandae sint.
-‎Adinstar i, littera V hic uocalem ut in cucullo illic consonantem ut in uiuo exprimit.
-‎Ab aetate Renascentiae, distingui coeptum est inter modos scribendi I/J et U/V litteras. Usus etiamnunc uariat quamuis saepe animaduertamus unam formam litterae i seruari sed duas prout u/v aut consonantem aut uocalem reddit.
-‎W addita est Antiquitate exeunte ad sonum wa nominum Germanicorum exprimendum cum littera V iam tanquam in Victoria regina Anglorum pronuntiaretur.

De aetatibus linguae Latinae

Historia linguae Latinae, quod ad Antiquitatem spectat, diuiditur in aetates tres e quibus distinguuntur:
-Latînitas prisca (quae usque ad finem secundi saeculi ante Christum natum perdurat)
-Latinitas classica (quae primum saeculum a.C.n. et primum saeculum p.C.n. complectitur)
-Latinitas post aetatem classicam (quae usque ad finem Antiquitatis sequitur donec initio medii aeui a septimo fere saeculo in dialectos transformata nostras linguas romanicas hodiernas generaret, utputa Italianam, Francogallicam, Hispanicam, Lusitanicam, Dacoromanicamque)

Haec omnia resumamus:

Ex Indo-europaeis orta, lingua Latina flexionibus abundat quae uerba coniugationibus nomina, pronomina, adiectiuaque declinationibus affectant. Quam si ad typologiam linguarum referimus, sermonibus SOV apponere oportet quia sententiae Latinae subiectis ineunt uerbisque saepius exeunt.
In Italia ipsa lingua Latina linguis italofaliscis propter affinitatem mutuam agreganda est.
Romani litteras Etruscorum usurparuerunt quae ex Graecis ortae erant.

Ad haec mihi mentione digna esse uidentur illa:
Nonnulla enim uestigia linguae Etruscae in uocabulis Latinis remanserunt ut Roma, nomen urbis, quod Rumon, siue Tiberim fluuium Etrusce, mémorat.
Fibula quaedam, Praenestina dicta quod ibi reperta est, eademque sexto saeculo a.C.n. confecta, uetustissimam nobis notam inscriptionem habet: Manios med fhefhaked Numasioi. Quod classice dicamus: Manius me fecit Numerio. Experti etiamnunc dubitant utrum tale uestigium genuînum sit necne.

Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut valeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

De Islandiâ et Unione Europæâ

Minutum Latinitatis ex urbe Florianopoli

Scholae Romanae e Guiana - Prooemium