De ostracismo Themistoclis

Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura denuo de Cornelio Nepote dicam ut de uitā Themístoclis aliquantulum tractemus.
Namque uita Themistoclis plures ob illas causas mihi uidetur admodum digna quam propius inspiciamus. Primum omnium si compositionem operis imperatoribus excellentissimis dicati contemplamur, nos effugere non potest hanc uitam, ordine secundam, quatenus opus Nepotis ad nos peruenit, primae uitae a nobis conseruatae, i.e. uitae Miltiadis respondere. Item Cícero, sicut antea diximus, eadem exempla, i.e. Miltiadis Themistoclisque, citat eodem insuper ordine ut haud parui momenti aestimemus plus apud utrumque nobis inuestigandum esse.
Deinde, ut aliam causam prodam, oportet me nonnulla memorare: nam de hac prima uita Miltiadi dicata explicauimus quantum paradoxon in eius iudicio infuisset ut Athenienses cúpidi libertatis seruandae talem uirum eumdemque innocentem in uincula publica conicerent. Iterum uero Nepos cum uitam Themistoclis narrat, de iudiciis Atheniensium non solum répetit quam iniuste in Miltiadem saeuissent, sed demonstrat quoque quam Themistoclem simíliter inepte iudicassent.
Hic nobis tradendae sunt nonnullae res a Themistocle gestae pro ciuitate Atheniensium.
Primum ciuibus suasit ut magistratus pecuniam potius colligerent ad classem aedificandam quam inutile in largitionibus impenderent. Sic operam nauauit ut pecunia publica quae ex metallis redibat, hoc consilio seruaretur. Aedificatâ classe comprobauit se recte fecisse quoniam piratas deuicit ut mare tutum redderet, quod Nepos in capitulo secundo narrat.
Classem deinde confirmauit Pythiâ uaticinante ut Athenae moenibus ligneis circumdarentur. Hic sine dubio similitúdinem cum Miltiade inuenimus qui propter oraculum simile classi praefectus ab Atheniensibus colonos ad Chersonesum deduxerat.
Deinde Themistocles Persis ex Europā depulsis, dolum parauit ne Spartiatae dominationem totâ Graeciâ retinerent. Itaque cum ciues eius moenia circum Athenas aedificarent et Spartiatae id uetuissent, ipse ad Lacedaemonios profectus est. Ibi, principibus querentibus quod certiores erant facti moenia strui, respondit eos notorias falsas accepisse. Adeo cunctatus est ut opus Athenis exaedificaretur.
Haec taliaque facienda curauit ut non modo ciuitatem suam tueretur sed etiam restitueret in imperium.
Postea uero Athenienses sese ingratos in Themistoclem praebuerunt. Etenim cum tanta pro ciuitate confecisset, fuerunt qui, propter eandem inuidiam quā Miltiades in uincula coniectus erat, nimiam Themistoclis potentiam pertimescerent. Quam ob rem Athenienses ex testularum suffragiis, quae Graeci ostracismum uocant, illum relegauerunt. At cum procul ab Athenis deuersaretur, Spartiatae, doli memores, absentem criminari coeperunt quod societatem cum rege Persarum fecisset. Utpote qui se defendere non posset, a factione Lacedaemonia deuictus atque ob id capite damnatus, salutem in Persia petiuit ubi rex Artaxerxes eum recepit propterea quod antea patri Xerxi pepercerat.
Hic nuper, si meminimus, Miltiadis paradoxon obseruaueramus. Ille ciuis in carcere retentus erat non quod Athenienses laeserat sed quia, quamuis innoxius, rerum potiri ualeret, ita ut régimen democraticum pateretur, sub specie libertatis seruandae, innocentis iura minui.
Quod ad Themistoclen spectat, Cornelius Nepos nihil demonstrat nisi aliud paradoxon, quod e ciuitate democraticā éxstitit. Satis enim constat nullam esse rempublicam liberam quin ciues omnes et libertate loquendi et aequibilitate iurum fruatur. Inde iudices debent argumenta libere expressa et ab reis et ab accusatoribus cum aequitate audire ut sententias iustas reddant; sin libertas loquendi repressa est, ut hic Themistocli áccidit cui, relegato, causam suam agere non licet, gratia fauorque sponte alteri factioni dantur etiamsi ciuitati noceant perinde atque in hac uita manifestum est. Itaque Athenienses cum crederent se minuendo potentiam unius ciuis tum aequabilitatem uniuersorum aucturos esse, reapse hostium argumentis fauentes libertatem ipsam totius ciuitatis periculabantur. Praeterea innocentem cogebant ut salutem apud peregrīnos peteret atque inuītus detrimentum ciuitati afferret.
Sic Cornelius Nepos per unum exemplum commémorat nullam esse rempublicam liberam quin ciuìtas sine aequabilitate ac loquendi libertate sua iura seruet.
Hanc interpretationem de uita Themistoclis ut uerum dicam, non temere audeo... Quodsi ad Rem publicam Ciceronis redimus de qua pluriens similitudines cum Nepotis uitis designauimus, animaduertimus auctorem aequabilitatem ciuiumque iura pro condicione praecipua rei publicae liberae, utputa in libro primo capitulo undequinquagesimo : "Cum lex sit ciuīlis societatis uinculum, ius autem legis aequale, quo iure societas ciuium teneri potest, cum par non sit condicio ciuium?" Alio loco ait Cicero fieri ut aequitas ipsa sit iniquissima, uelut ibidem in capitulo quinquagesimo tertio: "cum enim par habetur honos summis et infimis qui sint in omni populo necesse est, ipsa aequitas iniquissima est." Postremo in capitulo quadragesimo septimo de libertate illud addit: "Qui autem aequa potest esse - omitto dicere in regno ubi ne obscura quidem aut dubia seruitus, sed in istis ciuitatibus in quibus uerbo sunt liberi omnes? Ferunt enim suffragia, mandant imperia, magistratus ambiuntur, rogantur, sed ea dant quae etiamsi nolint danda sint..."
Dum haec mirabilia uerba recito, nos ad finem peruenimus huius emissionis. Gratias uobis ago! Nolite Nepotis neglegere opera ac mementote libertatem fragilem esse. Curate ut ualeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.

Uersio uocalis illic inueniri potest: https://www.podomatic.com/podcasts/reginaldusmercator

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

De Islandiâ et Unione Europæâ

Minutum Latinitatis ex urbe Florianopoli