Soliloquium e Guiana - De praefatione Cornelii Nepotis

Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor.
Abhinc paucis septimanis ego uobis de Cornelio Nepote uerba feci. Tunc explicaui cur mihi prodesset eum scriptorem legere. Nuper enim opera omnia eius oculis triui, nec retineri possum concludere multa mentione digna ubique in his abundare. Itaque hodie uelim uobis nonnulla tradere de praefatione eius libri in quo Cornelius tractat de excellentibus imperatoribus.
Hoc enim opus Nepos Âttico, sibi amicissimo, dedicauit. Dum initium facit, praefatur usus Graecorum non esse iudicandos ex consuetudinibus Romanorum, sed ex suis moribus maiorum. Deinde paucis exemplis illustrat quantum uterque populus utrumque tempus inter se dîfferant.
Dum haec facit, non solum de Graecia loquitur, sed mores Romanorum ingeniose depingit ut figurae Romanorum ex contrariis Graecorum prodeant uel, ut ita dicam, e forma figlinâ appareant.
Ad haec illustranda uobis eius praefationis locos iam prodam quattuor.
Primum Cimonem citat de quo locum illum uobis tradam : « Neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo uiro, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum ciues eius eodem uterentur instituto. »
Etenim Nepos indubittae cum Atheniensibus fas esset germanas uxores ducere, eodem têmpore mêmorat matrimonia eius farinae Romae pro incestis haberi.
Haud procul addit quod « laudi in Creta ducitur adulescentulis quam plurimos habuisse amatores ». Cornelius Nepos dum haec dicit, item significat corpora liberorum Romanorum sacra esse. Quod pro côgnito habemus siquidem pueri Romani usque ad togas uirîles amulêta in bullis gerebant. His signis indicabant eos tangere nefas esse.
Praeterea, ut idem alio loco declarauit, quamuis laudabile Graecis fuerit in scaenam prodire, tamen Romani non sine macula morali talia faciunt. Namque scribit : « Quae omnia apud nos partim infamia partim humilia atque ab honestate remota ponuntur. »
Postremo, id quod equidem potissimum existimo, Cornelius Nepos cum de mulieribus in ciuitate agitur, subito rationem inuertit concinnandi exempla. Sic exclamat : « Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in conuiuium ? » Dein sîmili utitur interrogatione oratoriâ et demonstrat matronas apud Romanos primum locum tenere ac in celebritate uersari. Postea tandem incidit sermo in gynaeconîtides ubi feminae Graecae retinebantur.
Haud dubium est quin haec omnia exempla Romanis conspicua fuerint. Itaque nonne nostrâ interest cur Cornelius Nepos locos id genus memorauerit ? Ipse elementum responsi adfert cum ait homines errare si tantum pro recto habeant quod moribus ipsorum conueniat. Sic nullum aliud praeceptum profitetur quam illud recentius « cuius regio eius religio », uel principium relatiuismi nostri.
At quamquam inter aetates et ciuitates distinguit, tamen non curat ut alias res ab aliis semoueat. Quantum enim existimare possum, non credo Cornelium Nepotem tot taliaque exempla gratuito citauisse. Dum contraria inter Romanos et Graecos expônit, meâ sententiâ, Romanos hortatur ut non solum Graecos more Graeco considerent, sed etiam uice uersa mores suos respiciant atque inquirant cur res Romanae apud eos ita se habeant.
Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Quoniam multa supersunt quae uobis tradere cupiam, ego sine morâ ad uos reuersus ero ut idem argumentum porro tracter ac plura de Cornelio Nepote dicam.

Uersio uocalis:
https://www.podomatic.com/podcasts/reginaldusmercator/episodes/2017-12-20T01_40_11-08_00

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

De Islandiâ et Unione Europæâ

Minutum Latinitatis ex urbe Florianopoli

De ostracismo Themistoclis