Soliloquium e Guiana - De duobus locis Ciceroni Nepotique communibus

Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam. Duos enim locos Ciceroni Nepotique communes tractabimus. Dum uitas a Nepote scriptas lego, mihi notaui plerasque illustrare quales uirtutes qualiaque uitia in democratiâ Atheniensium infuerint. Itaque mihi uenit in mentem opus a Cicerone scriptum sub titulo « De re publica » legere quippe cum auctores ambo haud solum aequales et testes discriminum Rei publicae Romanae primo saeculo fuissent sed quoque argumenta similia tractare decreuissent. Satis autem liquet Marcum Tullium Ciceronem Corneliumque Nepotem necessarios fuisse. Namque, ut nuper comperimus, Nepos in uita Attici explicauit Atticum adeo sese pro amicissimo habuisse ut rebus domesticis eius interesset. Praeterea ut ex eadem uita atque epistularum multitudine quas Cicero Attico misit, constat Atticum a pueritiâ cum maximâ Ciceronis intimitate conuersatum esse. Ad haec addere uelim quod in quadam epistulâ quam Attico misit, Ciceronem Nepotis miseruit quod filius eius uehementer aegrotabat. Unde facile conicere possumus Nepotem in utriusque globo uixisse. Nihilominus iam uelim uobis demonstrare Ciceronem Nepotemque non modo sibi quandam amicitiam conciliasse sed etiam affinitatem litterariam inter eos extitisse. Cuius affinitatis duo argumenta iam praebebo uobis iudicanda. Primo Cornelius Nepos in praefatione libri quem de excellentibus imperatoribus composuit, lectores hortatur ne, ut iam diximus, mores Graecos e consuetudinibus Romanis iudicent. Illum locum recito : « Sed hi erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus conueniat putabunt ». Quem locum etsi nuper citaui cum de relauismo culturali apud Nepotem uerba feci, tamen hodie iterum usurpare cupio ut illam iuncturam ex eo depromam : « expertes litterarum Graecarum ». Etenim Cicero ipse in suâ Republicâ nobis Scipionem prodidit eundemque suas partes agentem. Nam Scipio nullam aliam opinionem exponit nisi Ciceronis ipsius ut illo loco quem iam recitabo : « Peto a uobis ut me sic audiatis : neque ut omnino expertem Graecarum rerum, neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem ». Hoc sumpsi e capitulo tricesimo sexto. Hoc operis, personae, omnes nobilite Romanâ generatae, ad Laelium congrediuntur Ferias Latinas celebratum. Scipio qui propter res domi et militiae gestas aestimatione summâ fruitur, a ceteris sententiam rogatus, consentit ut explicet qualis status rei publicae sibi optimus esse uideatur. Haec operis pars igitur quae argumento ipsi praecedit, in primo libro posita, locum prooemii tenet. Equidem profecto suspicor illud « expertes litterarum Graecarum » Cornelii Nepotis huic « expertem Graecarum rerum » Ciceronis respondere, quamuis incertum sit utrum alteri responderit. Ast siquidem non audeo ex uno loco suspicionem in sententiam informare, tamen aliud nactus sum quod opinionem meam corroboraret. Namque etsi nonnullae uitae Cornelii Nepotis an nos non peruenerunt, tamen eae quas conseruauimus, ita se habent ut prima de Miltiade secunda de Themistocle tractarint. Hunc nominum ordinem nostrâ interest inspicere cui M. Tullius Cicero in Republicâ denuo respondere uidetur. Hic libri primi capitulum quintum sparsim recito : « Hinc enim et illa apud Graecos exempla, Miltiadem uictorem domitoremque Persarum, (…) uitam ex hostium telis seruatam in ciuium uinclis profudisse et Themistoclem patria quam liberasset pulsum (…) in barbariae sinus confugisse. » Nos effugere nequit eundem nominum ordinem a Cicerone adhibitum esse quam apud Cornelium Nepotem. Si ad haec addimus quod apud utrumque non modo de statu rerum publicarum sed etiam de similitudinibus differentiisque inter Graecos et Romanos agitur, equidem hoc magis suspicor uitas Cornelii Ciceronisque Rempublicam aliquatenus ex intimitate utriusque scriptoris materiam argumentaque communia hausisse. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Curate ut ualeatis !

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

De Islandiâ et Unione Europæâ

Minutum Latinitatis ex urbe Florianopoli

De ostracismo Themistoclis