Soliloquium e Guiana - Cur oporteat Cornelium Nepotem denuo legere


Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana ultimum huius anni. Reginaldus loquor. Hodie de scriptore Romano Cornelio Nepôte uobis loquar.

At priusquam argumentum aggrediar, cum Saturnalia appropinquent, cupio uobis finem anni et serenum et iucundum exoptare. In dies magis gaudere nobis licet quod Latinitas hodierna ubique mundi floret. Namque etsi numquam desiimus Latine scribere, tamen multi iam ardent nostra lingua commûni loqui. Neque equidem audeo emissiones enumerare ne quam propter multitudinem obliuiscar. Sed nos effugere non potest oratores hodiernos non solum bonitate loquellae sed uarietate quoque argumentorum praecêllere. Usus Latinitatis uiuae ubique gliscit, e peritorum circulis exit, in scholas feliciter inrêpit. Uirtutes huius rei haud difficile comparent e quibus si unum commodum mihi seligendum fuerit, illud praeter omnia potissimum designem, quod, cum linguam Latinam uiua uoce colimus, non solum uoluptate loquendi fruimur, sed etiam gradatim discimus linguam ipsam aliter considerare ac methodo philologica. Quae res sine dubio liquet : si Latino tanquam aliis sermonibus hodiernis utimur, incipimus haud secus scripta Latina legere atque Anglica, Francogallica, eaque composita ceteris linguis quas in scholis didicimus.
Hanc uoluptatem primum expertus sum cum in Islandia vixi. Sicut fortasse scitis lingua Islandica hodierna minime differt ab usu medii aeui ut et sagas antiquas et acta diurna legere nobis pariter liceat. Idem nunc experior dum Latine loquor.
Haec fuit causa cur ea mente statuissem scriptores classicos denuo legere ut aestimarem quantum modum legendi mutassem. Tandem igitur ad argumentum huius diei peruenio. Nuper enim consilium cepi opera Cornelii Nepotis in extenso, ut ita dicam, iterum legere.
Hic scriptor Romanus initio primi saeculi loco nobili natus est, atque et aequalis et amicus fuit Ciceronis, Âttici poetaeque Catulli. Itaque iure existimare possumus eum documenta Latinitatis classicissimae nobis tradidisse. Sedecim libros composuit de uiris illustribus necnon alia uaria opera. Ex his superfuerunt liber tertius de uiris illustribus, uita Attici, uitaque Catonis. Ferunt stilum Cornelii Nepotis quamuis lingua pura fuerit, insulsum esse. Professores mei in Uniuersitate iterabant Cornelium Nepotem historicum fuisse cui nobis parum fidendum esset quippe cum moribus magis studeret quam rebus gestis. Itaque nonnullos locos magistri plerumque dant discipulis uertendos cum nemo putet Nepotem dignum esse cuius opus totum pellegatur.
Nihilominus dum uitas inspicio, mihi notaui nonnulla indicia quibus mihi uideretur nos Nepotem citius iudicasse. Ergo ne uobis molestus sim, tres locos sententia mea mirandos tradam.
Primo mentionem facere uelim de uita Hannîbalis. Cuius prudentiam aliasque uirtutes contra Titum Liuium laudat Cornelius Nepos ubique libri. Praeterea sic depinxint ultimas horas Carthaginiensis cum salutem in Prusiae regno petiuisset. Partem recito capituli duodecimi  : « Hânnibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet uerens ne usu ueniret, quod accidit. Huc cum legati Romanorum uenissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. Qui imperauit ei ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter, quid uidisset, renuntiasset omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius uitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum uirtutum uenenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit. » Quod ad me attinet, animi non moueri nequeo cum, dum haec lego, imaginor Romanos appropinquare, puerum ruere arcem circumitum ac renuntiare res ita desperatas esse ut Hannibal ueneno sibi mortem consciuerit. Nonne conspicua in Nepote inest calliditas qua tales imagines in animis nostris suscitaret ?
Alio loco idem testimonium amicitiae egregium lectoribus tradit. Sic in uitae Attici capitulo decimo tertio. Ibi enim cum explicat quantas pecunias quotmensibus Atticus impenderet ut omnium ordinum homines inuitaret, fatetur : « Atque hoc non auditum sed cognitum praedicamus : saepe enim propter familiaritatem domesticis rebus interfuimus. » Si meminimus Atticum, uirum locupletissimum, procul a ciuili tumultu mansisse atque pecuniâ suâ hominibus factionum omnium opitulatum esse ut fortasse nonnullis uideretur in dubio haesitans uictis uictoribusque morigerari, uel potius blandiri, mihi non displicet suspicari Atticum qui pacem fortunis ingentibus suis sibi concilare soleret, undique ob id uituperari, immo uero ignauiae accusari. Nonne est amicorum inter se auxiliari ? Inde quod haud absurdum credo, facile mihi fingo Cornelium Nepotem uice patroni fretumque optimatum auctoritate Atticum defendere. Itaque, ut testis oculatus, plûrimis argumentis demonstrat Atticum pecunias ingentes soluisse non sibi suisue sed ciuitati bellis ciuilibus lacessitae. Inde Atticus qui ignauus iudicari poterat, uestimentum euergetae induit ; quin etiam philosophus fit, ut sapiens apud Lucretium qui ab litore procellam contemplatur. Praeterea Nepos multis locis explanat Atticum ab uniuersis amatum esse quod omni malitiâ abstineret. Nihilominus pluriens cum fortunis emigrat, amicis inimicisque opem fert e quibus nonnulli sanguine Romano aspersi erant. Hic procul dubio non destino Atticum in ius uocare, sed illud solum cupio manifestum facere Cornelium Nepotem scriptorem memoriâ digniorem esse quam etiamnunc dicitur, propterea quod non tantum imagines apud lectores scite suscitat sed etiam genera litteraria miscet ut opus apologeticum sub specie uitam componendi scriberet.
Postremo plura de uitis uirorum Graecorum dicam. Etenim dum has lego, aliquid lepidi animaduerti. Nam cum de uiginti fere ducibus tractet, qui quinto quartoue saeculo uiuentes plerique aequales fuerunt, profecto usu uenit ut iidem in pluribus uitis apparerent. Sic Cononi Atheniensi Lysandroque Lacedaemonio qui alter in sua alteriusque uita partes hostium agunt. Inde oblectamentum lectoribus apparatur, salis plenum, in quo imagines diuersae eorundem uirorum inter se confliguntur. Idem Graece sine dubio faciet Plutarchus. Sed quod ad Latinitatem spectat, Cornelius Nepos fortasse uiam aperuit tanquam Balzac in Comoediâ humanâ apud Francogallos.

Haec emissio non fuit thesis de Cornelio Nepote, sed, ut spero, humilis gustatio quâ ministratâ hortor ut opera eius denuo oculisque innocentibus inspiciatis.

Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago, amici amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis, atque iterum optimum anni finem uobis exopto. Curate ut ualeatis.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

De Islandiâ et Unione Europæâ

Minutum Latinitatis ex urbe Florianopoli

De ostracismo Themistoclis