Scholae Romanae e Guiana - lectio 9 (De rebus technicis apud priscos Romanos)
Uersio uocalis in Podomatic: http://reginaldusmercator.podomatic.com/
Saluéte amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Illa erit Schola Romana e Guiana nona. Reginaldus loquor. Hodie de
artibus rebusque technicis apud priscos Romanos loquamus. Incipiamus !
Usque ad sextum saeculum ante Christum natum, Romanis pugnandum fuit
ut superessent. Itaque paucitas uestigiorum illius aetatis comprobat
quanta inopia primi Latii incolae laborauerint. Praeterea oppressi inter
culturas clarissimas – hic Etruscos illic Graecos qui colonias in
Italia Meridionali condiderant – uix utrosque uicinos aemulari poterant.
Cum Etrusci sexto saeculo Latium occupauerunt, Romani cum
oppugnarentur, tum demum nomen Romanum defendere coeperunt.
De arte aedificandi et architectura ciuîli
Romani a Tuscis acceperunt scientiam quâ fornices aedificarent.
Quantum nouimus, dum reges Romam tenuerunt, fornicibus non usi sunt nisi
ad opera publica e quibus cloaca maxima etiamnunc notissima est. Ea
postquam confecta est, Romani paludibus siccandis salubritatem urbi
attulerunt. Saepe enim aquae Tiberis imos colles inundabant, paludes
alebant nec facile purgabantur. Deinde cum moenia aedificata sunt,
portae ex eodem artificio apparatae sunt. Haec enim moenia quae regis
Serui Tullii dicuntur, re uerâ sexto saeculo exeunte exaedificata sunt,
multis annis postquam rex ea delineauit. Ex multitudine portarum
alioquin aestimare possumus quantum urbs inter regum finem et primos rei
publicae liberae annos creuerit ; illae fuerunt portae memoria dignae :
Collina, Capena, Quirinalis, Fontinalisque.
De architectura religiosa
Artes Etruscorum in templis quoque compârent. Namque eadem aetate ac
Tusci Romam regebant, prima fana triplicibus cellis aedificata sunt.
Contra Graecos, Romani aedes in podiis construere solebant quo gradibus
ascendendis accederent. Item sicut Tusci, marmoribus alias materias
praeferebant utputa figlina, uel imagines e terra cocta fictas.
De litterarum cultu
Haud dubium est quin Romani litteraturam habuerint quamuis
inscriptam. Ast, pro dolor, nonnisi uestigia superfuerunt. Romani enim
memoriam scriptis mandare non sôliti sunt priusquam reges expulerunt ;
etiam initio rei publicae liberae parum scriptura utebantur nisi
necessitate coacti, ut factum est cum medio quinto saeculo ante Christum
natum, leges in duodecim tabulas primum retulerunt. Satis constat illos
uersus quos Saturnianos dicunt, iam sub regibus fuisse quamuis eorum
modos male intelligamus. Quibus secundo saeculo ante C. n. relictis
Romani modos Graecos asciuerunt. Ipsi aetate Ciceronis scripta prisca eo
minus intelligebant quod ad res religiosas attinebant, uelut exempli
gratia carmina Saliorum uel libros sibyllinos quos rex Tarquinius emisse
fertur eosque collegium sacerdotum inspiciebat ut oracula inde
interpretarentur.
De arte musica
Romani etiamsi corpus musicorum mature magni momenti fecerunt quia
caerimonias sine musicâ celebrare non solent, tamen, quantum nos in
parietibus pictis Etruscorum aestimare possumus, uidentur ipsa musicorum
arte delectati esse. Namque eis in conuiuiis libebat saltationes mirari
quae ad tibias, crôtala, lituos, syringes, lyrasue efficiebantur.
Haec omnia resumamus
Prisci Romani post humilia initia artes nouas sexto saeculo ante Christum natum ab Etruscis acceperunt.
Sic aedificauerunt exempli gratia sub fornicibus Cloacam Maximam
atque in podiis templa trinis cellis praêdita. Etsi iam scripturam
sciebant, ea uti non solebant nisi de rebus religiosis. Quod ad musicam
attinet, musici ubique aderant cum in caerimoniis tum in conuiuiis
priuâtis.
Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago, amici,
amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Curate ut ualeatis
Commentaires
Enregistrer un commentaire