Soliloquium e Guiana - De paradoxo Miltiadis

Saluete amici amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam cuius uitam Miltiadis propius tractabimus.
Sicut in pristinis emissionibus explicaui, cum nuper opera Cornelii Nepotis denuo legere constitui, sine morâ animaduerti multa mentione digna uersari apud eum scriptorem quem litterati huius aetatis interdum sententiâ meâ paululum neglexerunt. Hic iam, ni fallor, actum est quomodo personae per uitas excellentium imperatorum inter se responderent ac quo pacto scriptor in eiusdem operis praefatione documentis exemplisque Graecis usus esset ut Romanos ex contrariis figuraret.
Ego quidem hodie uobis de uita Miltiadis locuturus sum. Namque Miltiades ciuis Atheniensis fuit, loco nobili generatus modestiâque insignis. Cum Athenienses colonos Chersonesum mittere uellent ac dubitarent quem eis praeficerent quoniam Thraeces ferôces illam regionem tenebant, ferunt ipsam Pythiam Miltiadem designasse. Itaque Chersonesum missus effecit ut colonia cui deis suadentibus ab Atheniensibus praefectus erat, ibi floreret. Nam ut locum Nepotis récitem, « Ibi breui témpore barbarorum copiis disiectis, totâ regione, quam petierat, potîtus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocauit crebrisque excursionibus locupletauit ».
Haud procul, Nepos demonstrat Miltiadem quippe cum rector probus fuisset, in colonia Chersoneso diu permansisse instar regis quamuis accurate Athenis officia praestaret. Recito : « Summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decreuit. Erat enim inter eos dignitate regiâ, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitiâ consecûtus.
Quin etiam insulas quoque, ut scripsit auctor, « insulas » igitur « quae Cyclàdes nominantur, sub Atheniensium redêgit potestatem ». Idem multas alioquin res ab Miltiade gestas narrat easque tanto memoriâ digniores quod effectae sunt cum Darius, rex Persarum, bellum in Eurôpam intulit. Miltiadis enim operâ Athenienses decémplicem numerum hostium profligauerunt, et, ut denuo scriptorem citem, adeo eos perterruerunt ut Persae non castra, sed naues petierint.
Postea, bello confecto, cum insulae Graecae superessent quae bârbaris opem tulerant, Miltiades noster cum classe septuaginta nauium missus est ut eas sub dicionem Atheniensium siue ui siue consilio redigeret. At cum Parii ad insulam quae Paros uocatur, Miltiadem illusisset atque is credidisset classem regiam cum Pariis fore ut oppugnaret, tergum uertere maluit ne ciuitas cladem ingentem acciperet. Haec fuit causa cur Athenas reuersus proditionis accusaretur quod, ut Cornelius Nepos crimen exponit, « cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. » Causa nempe cognita est, neque Miltiades capitis damnatus est, sed pecuniâ multatus. Quae mulcta aestimata est quinquaginta talentorum, uel quantus sumptus factus erat ad totam classem construendam.
Miltiades uero qui uir probissimus erat, tantam pecuniae summam soluere non potuit. Itaque in uincula publica coniectus in carcere mortuus est.
Attamen Cornelium Nepotem non effûgit hoc crimen non ueram fuisse causam cur Miltiadi tanta poena danda foret. Uobis de hac re nonnullos locos sparsos recitabo inter se contextos : « Athenienses propter Pisistrati tyrannìdem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam ciuium suorum potentiam extimescebant. Miltiades non iam uidebatur posse esse priuatus. Namque omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea ciuitate quae libertate usa est.
Postremo Nepos sic concludit : « Haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore. »
Non dubium est quin innòcens Miltiades fuerit : ille enim non modo Atheniensium iussu diu coloniae Chersoneso praefuerat, sed etiam Athenis rerum potiri minime studebat. Quia res domi et militiae gerere callebat, Atheniensibus, cupidis libertatis seruandae, placuit Miltiadem damnare quod democratiam periclitari posset, uel ut rectius dicam, propterea quod et sciret et ualeret rerum potiri etiamsi minime concupiuisset.
In hac uitâ igitur Cornelius Nepos nobis demonstrat quantum periculum in democratiâ Atheniensium infuerit, sicut in omni re publicâ liberâ, quotienscumque populus, tanquam anticipatione fretus, prudentiâ abutitur ac consentit iura priuatorum restringere quasi incolumitatem rei publicae tueretur quamquam nullum facinus perpetratum esset. Siquidem crimen probari non potest, rei tamen facile accusantur alterius criminis ut iudices instrumenta non iustitiae sed regiminis esse uideantur.
Nonne hoc paradoxon quo libertas ciuium minuitur ipsius libertatis seruandae causâ, uitia illustrat quibus ciuitates nostrae nuper periculis magnis sollicitatae labôrant ? Num operae pretium est pro democratia omniumque salute iniuste unum hominem condemnare uel innocentem ?
Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis, amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. 

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

De Islandiâ et Unione Europæâ

Minutum Latinitatis ex urbe Florianopoli