De Islandiâ et Unione Europæâ
De Unione Europæâ cum æquabilitate iudicare non possum quippe qui, ut ita dicam, eius filius sim. Mater mea in Britanniarum Regno adoleuit paterque atauos in Germaniâ numerat. Natus Bruxellis plerumque in Francogalliâ laboraui ubi maritum meum nactus sum. Liberorum meorum alter in Belgiâ alter in Francogalliâ ex matre nati sunt cuius origo cum ab Polonis tum ab Italis deducitur. Inter nos catholici, protestantes, iudæi, athei... Itaque Europam sponte amo nec reprehendo eos qui mecum dissentiunt. Mihi uero libet ubique Unionis et habitare et laborare posse. Sine dubio, sicut Seneca Lucilio scripsit, “non potest gratis constare libertas”, atque incommoda ex tantâ commeandi libertate oriri agnosco quae, meâ sententiâ, nobis corrigenda sunt. Item fraudes persequendae uocandique in ius improbi, at proborum iura restringere, si casu fieret, me maxime taederet! Utinam liberis nostris cum adoleuerint, tanquam nobis ante, locum habitandi eligere liceat quo iure si priuarentur, multum lugerem! N…
Commentaires
Enregistrer un commentaire