Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.
Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura denuo de
Cornelio Nepote dicam ut de uitā Themístoclis aliquantulum tractemus.
Namque
uita Themistoclis plures ob illas causas mihi uidetur admodum digna
quam propius inspiciamus. Primum omnium si compositionem operis
imperatoribus excellentissimis dicati contemplamur, nos effugere non
potest hanc uitam, ordine secundam, quatenus opus Nepotis ad nos
peruenit, primae uitae a nobis conseruatae, i.e. uitae Miltiadis
respondere. Item Cícero, sicut antea diximus, eadem exempla, i.e.
Miltiadis Themistoclisque, citat eodem insuper ordine ut haud parui
momenti aestimemus plus apud utrumque nobis inuestigandum esse.
Deinde,
ut aliam causam prodam, oportet me nonnulla memorare: nam de hac prima
uita Miltiadi dicata explicauimus quantum paradoxon in eius iudicio
infuisset ut Athenienses cúpidi libertatis seruandae talem uirum
eumdemque innocentem in…