Articles

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 45

Image
Martha addidit quod Americani quorum sedes legationis quoque in plateâ Libertatis sita erat, nec procul, ut rectius dicam, a sede argentariae Sinicae. In tanto negotio Scriptorium explorationis occultae *** dolo pyxidicularum Seres fallere debebat cum Americani cum Britannis rem totam moderarentur.
Tunc enim, quod Martha reticuit, regimen Hungaricum monumentum aedificabat in memoriam nationis a Germanis deuictae Secundo Bello Mundano atque eodem tempore sic omittere uidebatur Hungariam cum nazismo collaborasse ut multi loco ipso cottidie de flagitio publico reclamarent. Dum haec geruntur, cum rudentes utriusque retis sub opere conexi essent, Americani hoc loco suas pyxidiculas fluxui datorum intercipiendo clam instruebant. Martha huius explanationis finem faciebat cum aliud aggredi statuit: -An proximâ hebdomadâ Ursum conuenies? Persa in emissariae uoce aliquid familiare iam percipiebat quasi Martha inter fidissimos eum allegisset. -Illum in uniuersitate uisitabo, ut solemus…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 44

Image
Restabat ut Seres in machinationis insidias caderent. Uerum profecto propositum ignorabat Hermann cui inerti ac minime fido Martha numquam arcana operationis commisisset. Namque id mandatum in permutatione scoporum, siue Anglice targetswitching, consistebat: Britannici enim emissarii, pro MI-6 operantes, aestimare quaerebant quatenus aemuli Sinici qui apud tabernam argentariam laborabant, fluxum notoriarum a Legatione missum interciperent. Eorum insuper intererat distingui inter lineas telephonicas et communes et tutiores factas, conexiones GSM, sermocinationes per IP-uocem necnon epistulas electronicas. Paucis uerbis: omnia scire cupiebant. Cum autem Europaei paulo ante uetuissent e mediis urbibus ad satellites emitti, ut Seres rete subterraneum antemnis substituere deberent, Britanni occasione arreptâ decreuerunt in tabernam Beijing Banking and Consulting sibi irrependum esse. Itaque Scriptorio explorationis occultae *** obtigit ut Hermann, curator Ziemens Elektronikus, pro Euro…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 43

Image
Ne suspirandi quidem facultas Hermann data est cum uir procerus, Persa scilicet, appropinquauit. Hermann simul atque hunc agnouit, intellexit res desperatas esse. Persa qui eum despiciebat pauidum, senem fere ob aerumnas, omni gratiâ uacuum, nutum breuem solito "Salue, mi collega" adiecit sub specie salutationis. Iam uero dexteram in sacculum e plastico translucido inseruerat ut pyxidulam nigram arripuerit. Quam circum tegumentum reuersit ut manu liberatâ clusuram rubram traheret. Inde Hermann nostro notam sigilli ostendit adinstar documentorum quae in laboratoriis investigationis causâ inspicienda sunt. Tunc sic exordiri:
-Uestigiis digitorum in pyxidiculâ relictis Seribus, si opus fuerit, facile persuadebitur quomodo eos fallere conatus sis. Tamen nihil a nobis tibi metuendum erit quamdiu Marthae accurate parueris. Obstupebat Hermann tanquam aper nocte luminibus raedae occaecatus. Qui contra bestiam uim impetum faciendi colligere non ualuit, immo uero dubius odio an a…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 42

Image
At nuper notauerat metum apud Hermann remitti dum amor uxoris euanescit ut minime eius referret pelliculam uetulam diuulgari. Itaque Martha documenta adulterii collectura curabat photographemata Hermann secum uersantis in locis uariis captanda. Quamquam dubitabat ne uxor senectute appropinquante maritum idcirco relinqueret, nihilominus talia documenta existimabat aliquando utilia fore si forte Hermann Scriptorium prodere conaretur. Illo die elegantiâ ut ita dicam republicanâ uestita erat ut administratricem cogitationis cistae decebat. Photographemata nonnulla eius conuenticuli conseruare destinabat quamuis ea testimonia parui faceret: uxor Hermann quidem, ut cum homunculo eius farinae maneret, necesse erat pecuniam dignitati anteponeret uel cynismum uirtutibus. Namque nulla ei supererat causa cur tali uiro conuersaretur nisi luxus eiusque commodorum gratiâ. Uxor igitur, quantum Martha rem complecti poterat, adulterum numquam repudiaret...
At illud quoque addi poterat quod Hermann…

Soliloquium e Guiana 29 - Encomium Alexandri Ueronensis

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 41

Image
-Equidem inde conicio Britannos consulere ut reti Sinico sese clanculo immisceant atque inuestigent quas qualesque notorias a Legatione emissas Seres intercipiant. -Quam uerum ! -Itaque inter collaboratores argentariae nobis irrependum erit. -Partim saltem... Iamdudum notoriae falsae apud diurnarios occidentales nonnullis scriptoriis explorationis occultae propagatae sunt ut fama negotiationum Sinicarum foedaretur. Quâ ex causâ anno 2013 decretum est negotiationes quae extra Europam geruntur, in territorio Unionis de rebus telecommunicatoriis agere non posse quin cum operatoribus Europaeis collaborarent... Inter hos nobis agendae sunt partes.
*
Hermann, ut solebat, quinque minutis ante horam dictam in locum coetus aduenit. Etsi olim horologiis instar Heluetiorum paruerat, tamen ex quo die Martham Hong-Kong conuenerat, non solum ob metum quo ab speculatrice tractabatur, sed etiam propter cupidinem quâ spes libinis ei inferebatur, inuitus aleas periculaque anteire conabatur. Nam…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 40

Image
Persa, dissimulatâ omni impatientiâ, urbane respondit :
-Haec est una ex tabernis Beijing Banking and Consulting. -Macte uirtute ! Quando primum in Hungariam uenisti ? -Ante biennum. Sed quotiens uenio, totiens breui demoror quoniam inter Uindobonam et Bupestinum operor. Tuo, ut rectius dicam, iussu. -An recordaris quid in eodem loco nuper fuerit ? -Taberna argentaria Francogallica, ni fallor. Sedes, ut credo, Credit Urbain. Multa ob crisin oeconomicam immutata sunt. Diuuerbio tunc cessante, perrexerunt ad plateam Libertatis uersus incedere. Priusquam eo peruenere, itinere flexo, marmora multicolora Basilicae Sancti Stephani admirati in uiam diei VII Octobris se contulere. Mox plateam Libertatis adiuere ubi pueri alii per gramina, alii in areis ludicris oblectabant. Ibi Martha in uerbis consulto parca Persam interrogauit : -Quid de hoc loco ? Alter plateâ accurate circumspectâ ait : -A sinistrâ pristinam sedem teleuisionis Hungaricae, a dexterâ legationem Ciuitatum Foederatarum Amer…