Articles

Affichage des articles du 2018

De ostracismo Themistoclis

Image
Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura denuo de Cornelio Nepote dicam ut de uitā Themístoclis aliquantulum tractemus.
Namque uita Themistoclis plures ob illas causas mihi uidetur admodum digna quam propius inspiciamus. Primum omnium si compositionem operis imperatoribus excellentissimis dicati contemplamur, nos effugere non potest hanc uitam, ordine secundam, quatenus opus Nepotis ad nos peruenit, primae uitae a nobis conseruatae, i.e. uitae Miltiadis respondere. Item Cícero, sicut antea diximus, eadem exempla, i.e. Miltiadis Themistoclisque, citat eodem insuper ordine ut haud parui momenti aestimemus plus apud utrumque nobis inuestigandum esse.
Deinde, ut aliam causam prodam, oportet me nonnulla memorare: nam de hac prima uita Miltiadi dicata explicauimus quantum paradoxon in eius iudicio infuisset ut Athenienses cúpidi libertatis seruandae talem uirum eumdemque innocentem in…

Scholae Romanae e Guiana - lectio 10 (De origine linguae Latinae)

Image
Saluete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Schola Romana e Guiana 10. Reginaldus loquor. Hodie de origine linguae Latinae loquemur.
Incipiamus.
Cum populi Indo-europaei (i.e. Proto-uillanouiani) Italiam ingressi Latium occupauerunt, suam quoque linguam importauerunt. Lingua Latina, siue sermo Latius, quâ pauci ex regione Latiâ loquebantur, primum cum aliis italicis dialectis uix certabat utputa cum Osca uel Umbrica quae in territoriis uastioribus adhibebantur. Praeterea cum colôni Graeci suâ linguâ in Italia meridionali utebantur tum Etrusci a septentrionibus Romam bello opprimebant. Itaque usus linguae Latinae instar finium Romanorum creuit prout ciuitates uicinae et deuictae et partes imperii factae sunt. Etsi lingua Latina gradatim in provinciis occidentalibus sub imperio Romano se propagauit, tamen incòlae partis orientalis non desierunt lingua Graeca uti.
Quomodo pleraeque linguae quae ex Indo-europaeis ortae sunt, utputa Graeca, Russica uel…