Articles

Affichage des articles du décembre, 2017

Soliloquium e Guiana - De duobus locis Ciceroni Nepotique communibus

Image
Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam. Duos enim locos Ciceroni Nepotique communes tractabimus. Dum uitas a Nepote scriptas lego, mihi notaui plerasque illustrare quales uirtutes qualiaque uitia in democratiâ Atheniensium infuerint. Itaque mihi uenit in mentem opus a Cicerone scriptum sub titulo « De re publica » legere quippe cum auctores ambo haud solum aequales et testes discriminum Rei publicae Romanae primo saeculo fuissent sed quoque argumenta similia tractare decreuissent. Satis autem liquet Marcum Tullium Ciceronem Corneliumque Nepotem necessarios fuisse. Namque, ut nuper comperimus, Nepos in uita Attici explicauit Atticum adeo sese pro amicissimo habuisse ut rebus domesticis eius interesset. Praeterea ut ex eadem uita atque epistularum multitudine quas Cicero Attico misit, constat Atticum a pueritiâ cum maximâ Ciceronis intimitate conuersatum esse. Ad haec…

Soliloquium e Guiana - De paradoxo Miltiadis

Image
Saluete amici amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam cuius uitam Miltiadis propius tractabimus. Sicut in pristinis emissionibus explicaui, cum nuper opera Cornelii Nepotis denuo legere constitui, sine morâ animaduerti multa mentione digna uersari apud eum scriptorem quem litterati huius aetatis interdum sententiâ meâ paululum neglexerunt. Hic iam, ni fallor, actum est quomodo personae per uitas excellentium imperatorum inter se responderent ac quo pacto scriptor in eiusdem operis praefatione documentis exemplisque Graecis usus esset ut Romanos ex contrariis figuraret. Ego quidem hodie uobis de uita Miltiadis locuturus sum. Namque Miltiades ciuis Atheniensis fuit, loco nobili generatus modestiâque insignis. Cum Athenienses colonos Chersonesum mittere uellent ac dubitarent quem eis praeficerent quoniam Thraeces ferôces illam regionem tenebant, ferunt ipsam Pythiam Miltiadem designass…

Soliloquium e Guiana - De praefatione Cornelii Nepotis

Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Abhinc paucis septimanis ego uobis de Cornelio Nepote uerba feci. Tunc explicaui cur mihi prodesset eum scriptorem legere. Nuper enim opera omnia eius oculis triui, nec retineri possum concludere multa mentione digna ubique in his abundare. Itaque hodie uelim uobis nonnulla tradere de praefatione eius libri in quo Cornelius tractat de excellentibus imperatoribus. Hoc enim opus Nepos Âttico, sibi amicissimo, dedicauit. Dum initium facit, praefatur usus Graecorum non esse iudicandos ex consuetudinibus Romanorum, sed ex suis moribus maiorum. Deinde paucis exemplis illustrat quantum uterque populus utrumque tempus inter se dîfferant. Dum haec facit, non solum de Graecia loquitur, sed mores Romanorum ingeniose depingit ut figurae Romanorum ex contrariis Graecorum prodeant uel, ut ita dicam, e forma figlinâ appareant. Ad haec illustranda uobis eius praefationis…

Scholae Romanae e Guiana - lectio 9 (De rebus technicis apud priscos Romanos)

Image
Uersio uocalis in Podomatic: http://reginaldusmercator.podomatic.com/
Saluéte amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illa erit Schola Romana e Guiana nona. Reginaldus loquor. Hodie de artibus rebusque technicis apud priscos Romanos loquamus. Incipiamus ! Usque ad sextum saeculum ante Christum natum, Romanis pugnandum fuit ut superessent. Itaque paucitas uestigiorum illius aetatis comprobat quanta inopia primi Latii incolae laborauerint. Praeterea oppressi inter culturas clarissimas – hic Etruscos illic Graecos qui colonias in Italia Meridionali condiderant – uix utrosque uicinos aemulari poterant. Cum Etrusci sexto saeculo Latium occupauerunt, Romani cum oppugnarentur, tum demum nomen Romanum defendere coeperunt. De arte aedificandi et architectura ciuîli Romani a Tuscis acceperunt scientiam quâ fornices aedificarent. Quantum nouimus, dum reges Romam tenuerunt, fornicibus non usi sunt nisi ad opera publica e quibus cloaca maxima etiamnunc notissima es…

Soliloquium e Guiana - Cur oporteat Cornelium Nepotem denuo legere

Image
Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana ultimum huius anni. Reginaldus loquor. Hodie de scriptore Romano Cornelio Nepôte uobis loquar.
At priusquam argumentum aggrediar, cum Saturnalia appropinquent, cupio uobis finem anni et serenum et iucundum exoptare. In dies magis gaudere nobis licet quod Latinitas hodierna ubique mundi floret. Namque etsi numquam desiimus Latine scribere, tamen multi iam ardent nostra lingua commûni loqui. Neque equidem audeo emissiones enumerare ne quam propter multitudinem obliuiscar. Sed nos effugere non potest oratores hodiernos non solum bonitate loquellae sed uarietate quoque argumentorum praecêllere. Usus Latinitatis uiuae ubique gliscit, e peritorum circulis exit, in scholas feliciter inrêpit. Uirtutes huius rei haud difficile comparent e quibus si unum commodum mihi seligendum fuerit, illud praeter omnia potissimum designem, quod, cum linguam Latinam uiua uoce colimus, non solum uoluptate loq…