Minutum Latinitatis ex urbe Florianopoli


Saluete amici, amicae vosque omnes qui Latinitati hodiernae favetis. Hoc est Minutum Latinitatis. Reginaldus loquor. Hodie Blumenau profecti Florianopolin pervenimus ubi tres noctes demorabimur. Florianopolis caput est civitatis Brasiliensis Sanctae Catharinae. Urbs condita est in insula quo duobus pontibus acceditur. Florianopolis notissima est propter bonitatem securitatemque vitae. Mox plura de hac urbe narrabo. Curate ut valeatis, amici amicaeque.

Commentaires