Minutum Latinitatis ex oppido Blumenau


Salvete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae favetis. Hoc est Minutum Latinitatis. Reginaldus loquor ac dum in Brasilia cum familia mea peregrinor, mihi venit in mentem vobis aliquid quotidie tradere de peregrinatione nostra. Hodie Sancto Paulo profecti Blumenau pervenimus quod oppidum in Civitate Sancta Catharina situm conditum est saeculo undevicesimo ab hominibus stripis Germanicae. Etiam nunc, etsi pauci Theodisce loquuntur, et ars aedificandi et consuetudines Germanis consimiles sunt.

Commentaires