Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 46

Tunc iam uino captus uidilum in lecto positum reclausit ac scrutatus est donec cingulum uetus repperiret. Quo Martha olim Hong-Kong flagitauerat. Memoria illius temporis ei cum deliciis tum dolori tanto fuerat ut cingulum secum perpetuo portaret. Martham et amabat et oderat. Ast minas eius perpeti non poterat quibus cogebatur turpia perpetrare. Nunc suam uitam magis contemnebat quam Martham, uxorem, filiam. Itaque cum desperaret se manumissum iri, decreuit semetipsum tormentis liberare. Domum speciosam, fortunas amplas, nomen ianuae scriptorii appositae, autoraedam maximi pretii, coniugem quam exquisita ferebatur, filiam in luxu uiuentem, etsi haec omnia habens felix ubique dicebatur, ipse affirmauit se plerosque aetatis annos foede egisse. Dum penem cingulo mulcet, cupidinem in memoriis refouere conatus est. At cum notaret libidinem defore, intellexit nullam aliam profecto sibi superesse uiam.

*

Postridie mane Many Gabriella quae horâ quartâ laborem modo redintegrasset, lassitudine noctis oppressa oculos apertos uix habebat. Namque paulo ante auiae nataliciae interfuerat apud lacum Balaton apparatae. Atqui somni inopiam melius ferebat quam istud pensum linguae Italicae sibi biduo post reddendum idemque, etsi condiscipuli pluriens admonuerant, non iam inchoatum. Sciebat tempus operis conficiendi sibi defore ut iracundiam professoris formidaret. Nihilominus eam laborare necesse erat ut minerualia solueret. Itaque inuita hoc munere in deuersorio fungebatur ubi cubicula cum taedio purgabat. Hoc sibi solacii proponebat quod libello Erasmiano accepto mox Mediolanum peteret ibique unum per annum studeret. Ut fit apud nonnullas scholasticas eius farinae, sperabat se maritum pecuniosum inuenturam esse, utputa medicum, causidicum uel machinatorem.
Iam in cubiculum quoddam XII tabulati intrauerat ac uitrea fenestrae deterserat cum aliquid miri in alâ uicinâ animaduertit. Quamuis rem parui momenti primum aestimaret, quoniam curatrix iterabat nihil in Hotel Kiraly neglegi posse, enisa ut negotiolum intelligeret, fenestram aduersam accurate perspiciens, in obscuro pedem inter imum aulaeum et angulo uitrei discreuit. Telephonio arrepto curatricem statim appellauit :
-Ueni, o domna. Aliquid terribile accidit.

*

Hermann collo in cingulum nigrum inserto sese bracchio teleuisificum sustinenti paucis ante horis suspenderat. Ultimo uitae impetu frustra conatus pede in fenestrae margine ponendo salutem in articulo mortis petere, iam -lamentabile uisu- pendebat linguâ caeruleâ atque, ut fit apud suffocatos, tento pene.
Biocolytae alioquin in cubiculi scriptorio epistulam inuenerunt. Quam Hermann uino captus neque ob id sui compos manu tremulâ composuerat. Ibidem amatricem, uxorem filiamque criminabatur quod ab eis undique obsideretur. Marthae quoque minas sceleraque pronuntiabat. Cum uero in litterarum fine flagitaret ne tales feminae heredium reciperet, tamen iudex decreuit documentum id genus pro legitimo haberi non posse. Quod ad Martham attinebat, biocolytae notoriam parui aestimauerunt: siquidem crimina uerisimilia esse constabat, nihil certi coniciebatur quia emissarii nominibus uti solebant facticiis.

Ex latrunculis tres reginae factae Hermann regulum interfecerant. At erga ludentes quam mortales, si uicti sunt, nulla redditur iustitia.

FINIS

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11