Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 45

Martha addidit quod Americani quorum sedes legationis quoque in plateâ Libertatis sita erat, nec procul, ut rectius dicam, a sede argentariae Sinicae. In tanto negotio Scriptorium explorationis occultae *** dolo pyxidicularum Seres fallere debebat cum Americani cum Britannis rem totam moderarentur.
Tunc enim, quod Martha reticuit, regimen Hungaricum monumentum aedificabat in memoriam nationis a Germanis deuictae Secundo Bello Mundano atque eodem tempore sic omittere uidebatur Hungariam cum nazismo collaborasse ut multi loco ipso cottidie de flagitio publico reclamarent. Dum haec geruntur, cum rudentes utriusque retis sub opere conexi essent, Americani hoc loco suas pyxidiculas fluxui datorum intercipiendo clam instruebant. Martha huius explanationis finem faciebat cum aliud aggredi statuit:
-An proximâ hebdomadâ Ursum conuenies?
Persa in emissariae uoce aliquid familiare iam percipiebat quasi Martha inter fidissimos eum allegisset.
-Illum in uniuersitate uisitabo, ut solemus, lectionis linguae Persicae causâ.
-Optime. Cum unâ uersabimini, quaeso ei nunties Scriptorium petitioni adnuisse: namque ipse cum familiâ suâ in Guianâ Francogallicâ mense Septembri exspectabitur, ac, quod plus est, cathedram in urbe Kourou impetrarit.
Persa cum confirmaret Ursum de hoc nuntio certiorem fieri, tamen secum meditari coepit quantum se paeniteret Mentorem proficisci. Ast, ut fit apud speculatores, sententiam non rogatus, nullum questum Marthae confessus est.

*

Hermann in cubiculum intrauit, clauem magneticam in capsellam electricam inseruit, ianuamque accurate clausam obserauit. Propter loci silentium breue tempus credidit se quietem animi adhuc carpere posse. Palliolum prope speciosum tripodem in sella posuit. Quem miratus cogitauit multa in Hungariâ memoriam praeteriti splendoris refouere. At extemplo ingenti tristitiâ confici coeptus est. Lassus aura cubiculi collustrare. Tunc exclamare omnes sibi odio esse. Ad scriptorium appropinquauit, manus in mensae plano posuit, oculos ad speculum sustulit, ubi imaginem lecti a tergo obseruauit. Deinde suum uultum inspicere. Similis cum Gerard Schroder tum Helmut Kohl sibi uideri. Sed absque eorum meritis. Iuuentutem non iam recordari in Marthae metu tritam. Ubique terror.
Subito uniuersa assis aestimare. Mors iucunda paruit, cum coniunx pecuniam, Martha spem sibi exhaurirent. Quod ad filiam attinebat, adolescentiam in puluere substantiisque illicitis perdere. Nihil aliud quam umbra suae filiolae. Ipse postremo sese ignauiorem existimare quam ut pugnaret. Sibi assentiri nihil suâ interesse diutius queri. Focale arreptum in mensam neglegenter deiecit, globulos camisiae rabide exseruit, bracas humi reliquit. Nudus in balneum intrauit ut obliuionem in corporis aspersione quaereret. Frustra cutem aquâ calidiore adussit. Cum eodem maerore laboraret, membris adhuc madidis ex armario frigidario omnia ebriamina deprompsit quorum duo tam auide ebibit ut tussiculam sibi suscitarit. At quoniam reditum doloris post crapulam formidaret, agnouit nullam sibi uiuenti uiam dari.

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11