Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 44

Restabat ut Seres in machinationis insidias caderent. Uerum profecto propositum ignorabat Hermann cui inerti ac minime fido Martha numquam arcana operationis commisisset. Namque id mandatum in permutatione scoporum, siue Anglice target switching, consistebat: Britannici enim emissarii, pro MI-6 operantes, aestimare quaerebant quatenus aemuli Sinici qui apud tabernam argentariam laborabant, fluxum notoriarum a Legatione missum interciperent. Eorum insuper intererat distingui inter lineas telephonicas et communes et tutiores factas, conexiones GSM, sermocinationes per IP-uocem necnon epistulas electronicas. Paucis uerbis: omnia scire cupiebant.
Cum autem Europaei paulo ante uetuissent e mediis urbibus ad satellites emitti, ut Seres rete subterraneum antemnis substituere deberent, Britanni occasione arreptâ decreuerunt in tabernam Beijing Banking and Consulting sibi irrependum esse. Itaque Scriptorio explorationis occultae *** obtigit ut Hermann, curator Ziemens Elektronikus, pro Europaeis reti subterraneo prouiderent quod operarii utriusque continentis inter tabernam et argentariae sedem instructuri erant. Quâ de causâ Germanus iussus erat pyxidiculam nigram praefecto fabrum tradere qui hanc circuitibus retis futuri insereret. Quod instrumentum a Coreanis machinatoribus excogitatum uim electricam e reti ipso hauriebat ut fluxum notoriarum duplicatum per 4g transmitteret. Unde emissarii Gratiosae Maiestatis cognituri erant quot qualiaque elementa a Seribus captarentur. Quod ad praefectum fabrum spectabat, Li nomine a speculatoribus Scriptorii in urbe Shenzhen conscriptus credebat se pro Americanis laborare ut mox syngraphum Ciuitatum Foederatarum acciperet. Haec nempe erant mendacia.

*

Postero die Persa cum Marthae obuiam iuisset ut ientaculum unâ sumerent, relatum superbe tradidit quo composito causarentur cur Budapestini pluriens conuenissent:

Quomodo Rohani, praeses creatus, de negotiis nuclearibus consulturus sit.
De probabilibus sequelis annorum duorum futurorum.
Relatus Future and Stategy rogatu compositus

-Uerisimile, ait emissaria.
Statim alter:
-Quid hodie nobis exspectandum?
-Nihil. Iam res Fortunae addictae sunt. Horâ decimâ Hermann praefecto pyxidiculam tradet. Post meridiem uigiles cum loculos uestiarii scrutabuntur, apud praefectum decem instrumenta similia nanciscentur, uniuersa sigillo Pyeongyangensi notata. Eodem fere tempore alia pyxidiculâ in circuitu comperietur. Praefectus noster sine dubio comprehendetur.
-Iste numquam Americam inviserit.
-Recte dicis. Etenim antequam nobis obuenit, Pyeongyangensibus se uendebat. In dubio abstine: utinam nos primo praelegisset! Capite damnabitur.
-Quid de Hermann?
-In dubio pro reo. Praefectus etiamsi eum crimatus erit, non dignus uidebitur cui credatur: nam neuter alterum antea conuenerat. Immo cur Hermann pyxidiculam temere afferret cum plures penes praefectum essent?
-Alius emissarius, ut credo, apud Seres res nostras curat.
-De istâ negotii parte consulunt Americani. Non interest meâ plura cognoscere: nihil enim umquam nobis concedunt.

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)