Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 43

Ne suspirandi quidem facultas Hermann data est cum uir procerus, Persa scilicet, appropinquauit. Hermann simul atque hunc agnouit, intellexit res desperatas esse. Persa qui eum despiciebat pauidum, senem fere ob aerumnas, omni gratiâ uacuum, nutum breuem solito "Salue, mi collega" adiecit sub specie salutationis. Iam uero dexteram in sacculum e plastico translucido inseruerat ut pyxidulam nigram arripuerit. Quam circum tegumentum reuersit ut manu liberatâ clusuram rubram traheret. Inde Hermann nostro notam sigilli ostendit adinstar documentorum quae in laboratoriis investigationis causâ inspicienda sunt. Tunc sic exordiri:
-Uestigiis digitorum in pyxidiculâ relictis Seribus, si opus fuerit, facile persuadebitur quomodo eos fallere conatus sis. Tamen nihil a nobis tibi metuendum erit quamdiu Marthae accurate parueris.
Obstupebat Hermann tanquam aper nocte luminibus raedae occaecatus. Qui contra bestiam uim impetum faciendi colligere non ualuit, immo uero dubius odio an amore captus esset, nihil sperabat nisi ut tortrici placeret ac quâdam doloris remissione donaretur. Tale enim animi regimen, ut apud captiuos fit, Syndroma Stockholmiensis dicitur. Tunc Martha rogat:
-Nonne collaborabis?
Hermann adnuit tanquam puer erubescens peccata agnosceret.
Denique Persa utrique comiter ualedicere, pyxidiculam sacco inclusam in sinu ponere, atque e loco facessere. Ut fit Budapestini ubi pauci linguas peregrinas callent, nemo perceperat quantis aerumnis Hermann laboraret ut popina quamuis frequens machinationi solitudinem attulisset.
-Numquid, ille inquit, a me quaeris?
Quem Martha certiorem fecit nihil difficile ei mandatum iri. Aliâ pyxidiculâ perquam alterius simili porrectâ explanauit postero die Hermann curatores argentariae conuenturum esse qui ei operarios Sinicos rete subterraneum instructuros commendarent. Hos a Republicâ Populari Sinarum missos sub Ziemens Elektronicus tutelâ collaboraturos esse, cui ipse Budapestini praeesset. Cum Martha haec taliaque diceret, Hermann pyxidiculâ subreptâ silens mandata exaudiuit.
-Cras, illa inquit, cum argentarios conueneris, curator negotii, ut rem decet, gregi operariorum te commendabit. Ex his praefectus fabrum nobiscum laborat. Illi, eodem tempore ac dexteras porrigetis, instrumentum clanculo trades quemadmodum ipse heri id recepisti. Namque quoniam uigiles operarios et ineuntes et exeuntes scrutantur, tu solus potes pyxidiculam clanculo importare nec suspicionem commouere.
Martha, in cubiculum regressa, petaso perspicillisque sublatis calceos in angulo uestiarii deposuit. Liberatos pedum digitos humi dispandit ut mulcedine tapeti paulisper frueretur. Iam plantae textili synthetico immiscebatur cum prudenter ad speculum se uertit uultum intuitura suum. Nec pudore nec paenitentiâ mordaci umquam laborabat dum munere fungitur. Ast quotiens fraudem exsecuta erat, totiens mirabatur quidni dolorem inde exciperet. Haec taliaque tam accurate reticebat ut mysteriolum suum facete nuncuparet.


(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11