Articles

Affichage des articles du juillet, 2017

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 45

Image
Martha addidit quod Americani quorum sedes legationis quoque in plateâ Libertatis sita erat, nec procul, ut rectius dicam, a sede argentariae Sinicae. In tanto negotio Scriptorium explorationis occultae *** dolo pyxidicularum Seres fallere debebat cum Americani cum Britannis rem totam moderarentur.
Tunc enim, quod Martha reticuit, regimen Hungaricum monumentum aedificabat in memoriam nationis a Germanis deuictae Secundo Bello Mundano atque eodem tempore sic omittere uidebatur Hungariam cum nazismo collaborasse ut multi loco ipso cottidie de flagitio publico reclamarent. Dum haec geruntur, cum rudentes utriusque retis sub opere conexi essent, Americani hoc loco suas pyxidiculas fluxui datorum intercipiendo clam instruebant. Martha huius explanationis finem faciebat cum aliud aggredi statuit: -An proximâ hebdomadâ Ursum conuenies? Persa in emissariae uoce aliquid familiare iam percipiebat quasi Martha inter fidissimos eum allegisset. -Illum in uniuersitate uisitabo, ut solemus…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 44

Image
Restabat ut Seres in machinationis insidias caderent. Uerum profecto propositum ignorabat Hermann cui inerti ac minime fido Martha numquam arcana operationis commisisset. Namque id mandatum in permutatione scoporum, siue Anglice targetswitching, consistebat: Britannici enim emissarii, pro MI-6 operantes, aestimare quaerebant quatenus aemuli Sinici qui apud tabernam argentariam laborabant, fluxum notoriarum a Legatione missum interciperent. Eorum insuper intererat distingui inter lineas telephonicas et communes et tutiores factas, conexiones GSM, sermocinationes per IP-uocem necnon epistulas electronicas. Paucis uerbis: omnia scire cupiebant. Cum autem Europaei paulo ante uetuissent e mediis urbibus ad satellites emitti, ut Seres rete subterraneum antemnis substituere deberent, Britanni occasione arreptâ decreuerunt in tabernam Beijing Banking and Consulting sibi irrependum esse. Itaque Scriptorio explorationis occultae *** obtigit ut Hermann, curator Ziemens Elektronikus, pro Euro…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 43

Image
Ne suspirandi quidem facultas Hermann data est cum uir procerus, Persa scilicet, appropinquauit. Hermann simul atque hunc agnouit, intellexit res desperatas esse. Persa qui eum despiciebat pauidum, senem fere ob aerumnas, omni gratiâ uacuum, nutum breuem solito "Salue, mi collega" adiecit sub specie salutationis. Iam uero dexteram in sacculum e plastico translucido inseruerat ut pyxidulam nigram arripuerit. Quam circum tegumentum reuersit ut manu liberatâ clusuram rubram traheret. Inde Hermann nostro notam sigilli ostendit adinstar documentorum quae in laboratoriis investigationis causâ inspicienda sunt. Tunc sic exordiri:
-Uestigiis digitorum in pyxidiculâ relictis Seribus, si opus fuerit, facile persuadebitur quomodo eos fallere conatus sis. Tamen nihil a nobis tibi metuendum erit quamdiu Marthae accurate parueris. Obstupebat Hermann tanquam aper nocte luminibus raedae occaecatus. Qui contra bestiam uim impetum faciendi colligere non ualuit, immo uero dubius odio an a…