Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 42

At nuper notauerat metum apud Hermann remitti dum amor uxoris euanescit ut minime eius referret pelliculam uetulam diuulgari. Itaque Martha documenta adulterii collectura curabat photographemata Hermann secum uersantis in locis uariis captanda. Quamquam dubitabat ne uxor senectute appropinquante maritum idcirco relinqueret, nihilominus talia documenta existimabat aliquando utilia fore si forte Hermann Scriptorium prodere conaretur. Illo die elegantiâ ut ita dicam republicanâ uestita erat ut administratricem cogitationis cistae decebat. Photographemata nonnulla eius conuenticuli conseruare destinabat quamuis ea testimonia parui faceret: uxor Hermann quidem, ut cum homunculo eius farinae maneret, necesse erat pecuniam dignitati anteponeret uel cynismum uirtutibus. Namque nulla ei supererat causa cur tali uiro conuersaretur nisi luxus eiusque commodorum gratiâ. Uxor igitur, quantum Martha rem complecti poterat, adulterum numquam repudiaret...
At illud quoque addi poterat quod Hermann coniugem formidabat non quod timebat ne adulterium comperiret, sed quia ipse indole utebatur et ignauo et inopi. Ceterum numquam libidinem uel minimam Marthae suscitauerat, quae uiros fortes magnanimosque mirabatur. Illa uero per hanc machinationem cupiebat Hermann iugo nouo subigere. Quâ ex re parabat scelerum testimonia huic praebere ut et silentium et oboedientiam mercaretur diutinam.
Ubi primum ministrator indices ciborum abstulit, Martha in sede corii nigri se erexit ut Hermann propius intueretur. Deinde, inuolucrum A5 e sacco depromptum aduersario porrigens:
-Quaeso, ait, hoc aperias.
Hermann iam sudabat. Frustra conatus focale renodare, latus epistulae festinanter lacerauit. Nec morâ photographemata inspicere coepit. In primo sese agnouit in mercatu hesterno Persae adstantem, alibi dexteras porrigi. Martha exspectauit dum Hermann grauitatem documentorum aestimaret, deinde illa uerba fecit:
-Tibi Omar commendo quem in istis imaginibus sine dubio agnoscis. Hic emissarius cum pro nobis tum pro sociis Indicis laborat.
Martha profecto de Persae duplici oboedentiâ atque nomine mentiebatur quo fidem Germani expeditius cogeret. Tunc grauioria grauibus adiecit:
-Decet te certiorem fieri Omar Seribus aemulis nostris notissimum esse. Hi nempe si forte ista photographemata nacti sint, curent te more suo interrogandum. Ac uita humana, ut scis, his uilior quam nobis esse dicitur.
Hermann uero ubi primum pro comperto habuit se in insidias iterum cecidisse, saliuam cum dolore sorbens tussimque ob id uix reprimens, eo puduit Martham intueri ut oculos sponte demiserit. Tum haec ei pyxidiculam conspicienti:
-Istud instrumentum, inquit, nihil aliud est nisi machina automataria cuius antemna 4g undas collegit remittitque. Iubeo te unum eius modi exemplar agenti nostro tradere qui inter operarios Sinicos in tabernam Beijing Banking and Consulting secreto sese ingessit. Nunc quaeso ut aliud photographema inspicias.
Quod Hermann fecit nolens. In mediâ imagine quae quemadmodum relatores flagitiorum in actis diurnis popularibus diuulgare solent, sic captata et amplificata erat, manus Hermann Persaeque conspiciebantur alterutro porrectae.
-Etiamsi, Martha inquit, minime calleo photographemata captare, tamen ex hoc documento liquet pyxidulam nigram ab emissario riuali tibi traditam esse.

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11