Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 41

-Equidem inde conicio Britannos consulere ut reti Sinico sese clanculo immisceant atque inuestigent quas qualesque notorias a Legatione emissas Seres intercipiant.
-Quam uerum !
-Itaque inter collaboratores argentariae nobis irrependum erit.
-Partim saltem... Iamdudum notoriae falsae apud diurnarios occidentales nonnullis scriptoriis explorationis occultae propagatae sunt ut fama negotiationum Sinicarum foedaretur. Quâ ex causâ anno 2013 decretum est negotiationes quae extra Europam geruntur, in territorio Unionis de rebus telecommunicatoriis agere non posse quin cum operatoribus Europaeis collaborarent... Inter hos nobis agendae sunt partes.

*

Hermann, ut solebat, quinque minutis ante horam dictam in locum coetus aduenit. Etsi olim horologiis instar Heluetiorum paruerat, tamen ex quo die Martham Hong-Kong conuenerat, non solum ob metum quo ab speculatrice tractabatur, sed etiam propter cupidinem quâ spes libinis ei inferebatur, inuitus aleas periculaque anteire conabatur. Nam fingebat se si in loca condicta primus uenisset, insidias prouidere posse. Nec iam ipse dubitabat cur perpetuo sibi opus esset omnes omniaque anteire, nec Martha talem tamque commodam assuetudinem dissuadebat. Etenim Hermann Koenig, ciuis Germanus machinatorque Ziemens Elektronikus Gmbh, posteaquam Hong-Kong ui conscriptus est, nihil aliud erat nisi speculator contemptus, unus ex multis agentibus coactis quod genus semper aspernandum minis uexationibusque tractatur donec hostibus proderetur aut impune interimeretur. Iam Hermann in plateâ Vorosmarty grassari ac animi angi utrum Martha uentura esset necne. Metum repressurus tabernulas mercatus periegetici uisere. Mirari similia ubique mundi uenire uelut tuniculas hic "I love Budapest" illic "Nashville" inscriptas. Cum notauisset sacculos capsici moliti, quos nusquam ante uiderat, ibidem pretio auri exponi, iam dubius hos filiae suae an peram informem emeret, subito percepit se a tergo uoce summissa appellari :
-Credo homines me sequi.
Martha, occultatâ ingentibus perspicilis solaribus facie cum sic eum affata, addidit quod alius emissarius ibidem prope aditum stationis metropolitaneae sine morâ aduenturus erat. Tunc nuntio tradito per multitudinem euasit ut Hermann omni libidinis spe spoliaret.

*

Postero die Hermann cum ante Martham sedens in Bisztro Paris quam popinam satis lautam procul ab medio Pest sitam illa consulto selegerat coetus causâ, negaret se iussa effecturum esse, ob id stomachatus iram reprimere nequiens:
-Quousque tandem, ait, me impune irridebis? Ecquid heri cum isto gigante Arabo machinabaris?
Interea pyxidiculam nigram e sinu depromptam in mediam mensam deposuerat.
-Quare iste in mercatu hanc mihi tradidit?
Martha, talium iracundiarum patiens, nihil respondit. Hermann posteaquam quondam Hong Kong conuenit, semper arbitrata erat indignum esse qui de notoriis grauibus certior fieret. Eius enim ignauiae accesserat et odium quod in annos eo magis glisceret quo inuitus ac timore oppressus pro Scriptorio diutius laborasset. Namque decepta libidinis spes in tantum uiolentiae desiderium uersa erat ut uim Marthae inferre arderet. Ast ipsam in eum et minis et pauore uti minus paenitebat quam taedebat.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)