Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 40

Persa, dissimulatâ omni impatientiâ, urbane respondit :
-Haec est una ex tabernis Beijing Banking and Consulting.
-Macte uirtute ! Quando primum in Hungariam uenisti ?
-Ante biennum. Sed quotiens uenio, totiens breui demoror quoniam inter Uindobonam et Bupestinum operor. Tuo, ut rectius dicam, iussu.
-An recordaris quid in eodem loco nuper fuerit ?
-Taberna argentaria Francogallica, ni fallor. Sedes, ut credo, Credit Urbain. Multa ob crisin oeconomicam immutata sunt.
Diuuerbio tunc cessante, perrexerunt ad plateam Libertatis uersus incedere. Priusquam eo peruenere, itinere flexo, marmora multicolora Basilicae Sancti Stephani admirati in uiam diei VII Octobris se contulere. Mox plateam Libertatis adiuere ubi pueri alii per gramina, alii in areis ludicris oblectabant. Ibi Martha in uerbis consulto parca Persam interrogauit :
-Quid de hoc loco ?
Alter plateâ accurate circumspectâ ait :
-A sinistrâ pristinam sedem teleuisionis Hungaricae, a dexterâ legationem Ciuitatum Foederatarum Americae cerno.
-Nunc cura, quaeso, ut respicias. (Quod cum Persa fecit, Martha rogauit:) Quid iam uides ?
-Iam ante turrim uitream stamus in quâ sedes Hungarica Beijing Banking and Consulting inest... Etenim modo notauimus tabernam eiusdem argentariae haud procul ab legatione Britannicâ abesse. Itaque non dubito quin multum habeas quod mihi de tanto mysterio dicas.
Argentaria Beijing Banking and Consulting non modo documentum potentiae Reipublicae Popularis Sinarum sed etiam unum e scriptoriis explorationis occultae Sinicis erat. Namque consortium negotiationum nummariarum sub signum Beijing Banking and Consulting congregatarum tabernas uarias ac plerasque regimine Sinico gestas confoederabat. Inde quot in nationibus argentaria operabatur tot regimen scriptoria explorationi occultae dicata possidebat. Quo de flagitio nemo querebatur quoniam ceteri haud secus agebant. At qui locorum dispositionem Budapestini ordinauerat, sale uidelicet non carebat: nam ut sedes Beijing Banking and Consulting aedificium legationis Americanae, sic taberna recentissima eiusdem argentariae Britannos et palam et superbe spectabat. Dehinc Martha rem ita explanatura:
-Haud dubium, inquit, nobis esse uidetur quin aemuli Asiatici nostri per tabernas argentarias nuntios ab legationibus emissos captent eosque ad Rempublicam Popularem transmittant.
-Quales nuntios?
-Colloquia telephonica, epistulas electronicas, datorumque emissiones. Mox tibi plura de hac materiâ tradam.
-Ecquid nostrâ interest quomodo Seres Britannos Americanosque speculentur?
-Recte rogas! Legibus Europaeis immutatis, amici Pekinienses instrumenta transmissionum electromagneticarum ad normas hodiernas reficere debent. Adhuc statione antemnisque emissoriis utuntur quae in utriusque aedificii tectis positae sunt eaeque fluxum datorum ad satellitem telecommunicatorium Sinosat 2 tradunt. Taberna uero Argentariae Beijing Banking and Consulting quae sedem legationis Britannicae spectat, uno tabulato praedita est, ita ut uis undarum quae antemnis in uicinitatem circummittuntur, limitem legibus admissum multo superet.
-Nempe moderatores Hungarici amicos nostros iusserunt antemnas remouere...
-Recte dicis. Britanni autem qui nobis socii sunt, hac occasione frui cupiunt. Etenim consultores technici nuperrime finem fecerunt retis subterreanei instruendi quod antemnarum loco data per fibram opticam aliaque talia ad sedem argentariae haud procul ab Americanis adduceret.

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)