Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 39


-Tuam intelligo obiurgationem atque agnosco me Urso oboedire uelut Mentori.
-Curato ut quam primum desinas. Ceterum aliquid tibi iam mandabo Budapestini efficiendum.
-Credebam me tantummodo Uindobonae agere cum Budapestini Ursus...
Tunc illa interlocuta est cum suspirio :
-Ursus ille... Cui etsi nego nullas esse calliditates, tamen hodie te praefero ad nouum mandatum efficiendum.
Nam Martha nullam de colloquio pridie cum Urso habito mentionem facere maluit, existimans barbatum iratiorem esse quam ut de libitis solitis ageretur. Quem iam suspicabatur se amittere posse, utpote qui, ut fit apud ueteranos emissariosque eius farinae, ualeret aemulis se uendere. Nec tantum periculum ei ulli solacio erat. Alioquin illum quem amicissimum habuerat , hoc aegrius ferebat abire. At Persae nihil de maerore suo fatendum censuit.
-Quid mihi mandare destinas ?
Martha statim negotium emissario patefecit :
-Necessitudo quâ iamdudum utor, conatur me effugere. Hic uir insuper paucas post horas Budapestinum aduenerit.
-An is arbitrio suo tibi operatur ?
-Minime. Coactus nobiscum collaborat, uir e Germaniâ oriundus, Hermann Koenig nomine, munere inter machinatores fungens. Quem ipsa duo ante decennia Hong-Kong conscripsi.
-Quomodo hunc coerces ?
-Pelliculam detineo in quâ coitum patrare conspicitur ut timeat ne uxor certior fiat si forte in retibus diuulgetur. De labore suo non dubito quin pariter metuat. Iam uero non tantum de matrimonio queritur sed uix quoque prout senescit, in pelliculâ agnoscitur.
Ad haec Persa sponte concludit :
-Hermann ille igitur existimat sibi diuortium assecuto superfore ut pelliculam, si in interreti appareat, e Google Facebookque eximendam curet. Cum machinator sit, collegas nempe dinumerat qui hoc efficere sciant.
-Tu profecto praeter me hanc materiam calles.
At iuuenis in sede se leuiter surrexit, deinde talia fecit uerba :
-Nihilominus Ursus, quantum noui, peritior mihi esse uidetur ad rem perficiendam, si stratagema in Hermann moliendum esse putas.
-Equidem non solum tibi satis fido ut solus rem cures sed opto quoque ne Ursus huic operationi intersit.
Sic Persa intellexit sibi non diutius inquirendum esse quin in negotio se comitem barbati facere posset. Deinde iussus portionem theanam ebibere, Martham sequi coepit quae eum ad legationem Regni Uniti uersus deduxit.

*

Cum in plateam Uorosmarty quâ prima linea Metropolitanea aditur, peruenere, comiter irrisere illud ingens emporium, in formam parallelipipedi aedificatum, totum e uitro tincto idemque commercio uestimentario dicatum. Haud procul ab eo multitudo periegetarum in quandam claram officinam pistoriam competebant, quae taberna olim splendida, iam onere gloriae laborabat : inde omnia genera pemmatum scriblitarumque quasi ex ergasterio prodita edonibus peregrinis magno pretio uendebantur. Tunc Martha :
-Flecte, quaeso, oculos 45 gradibus dextrorsum. (Deinde cum Persa id fecit, ait:) Quid cernis ?
-Uiam quâ modo ab plateâ Deak uenimus necnon a sinistrâ et tabernam argentariam et sedem legationis Regni Uniti cerno.
-De hoc paulisper colloquamur !

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)