Scholae Romanae e Guiana - lectio tertia (De fabulis mythicis ad Romae conditionem spectantibus)


Primo - De fabulis mythicis et historia ipsa
Temporibus antiquis fabulae mythicae historiaque nonnumquam miscebantur. Scriptores e quibus Titus Liuuis ipse dinumerabatur, fabulas operibus historicis inserere solebant cum scientia deerat. Itaque in hoc capitulo nobis pauca dicenda sunt de eis fabulis quae de Roma condenda tradebantur.
De originibus Troianis 
Princeps Troianus Aenéas, cum Troiam ab Graecis incensam fugeret postquam Ulixes dolose equum e ligno factum in urbem introduxit, post multa pericula in Italiam peruénit. Ibi Latinus rex bello confecto decreuit filiam suam nomine Liuiniam Troiano dare. Inde Aeneas urbem condidit quam Lauinium nuncupauit. Paulo post filius Aeneae Iulus, siue Ascanius, stirpe Troiana ortus, suam urbem condere cupiuit, Albam Longam uocatam.
De domo regia Albana
Multo post Aenean, rex Albanorum, nomine Numitor, e throno expulsus est ab fratre Aemulio. Is Rheam Siluiam filiam Numitoris vestalem, siue sacerdotem deae Vestae, fecit ne prolem gigneret. At Mars, deus bellorum, amore captus, eam ita amplexus est ut duo filii nati sint: Romulus Remusque. Gemellos ad Tiberim Amulii iussu relictos seruauit lupa quae se matrem alumnis gessit. Quos postea Faustulus, pastor regius, accepit ac cum uxore Acca Laurentia educauit ut suos filios.
Quomodo Roma condita sit
Romulus Remusque adulescentes facti Amulio usurpatore expulso regnum Numitori restituere. Deinde decreuere urbem nouam ad Tiberim sibi condendam esse. Tunc fratres sulco ducto ad limitem urbis determinandum auspicari coepere uter rex ciuitatis nouae  foret. Cum Remus in Auentino stans caelum contemplaretur, Romulus e Palatino duodecim uultures conspexit (frater uero nonnisi sex dinumerauerat). Romulus rex factus coactus est Remum necare qui contra fratris legem sulcum transsilire ausus esset.
Quid Romulus primus Romanorum rex fecerit
Ad ciuitatem hominibus frequentandam, Romulus urbem asýlum latronibus fecit. Cum feminae deessent, Romani Sabinos uicinos inuitarauerunt ut secum in certaminibus contenderent. Inter ludos raptae sunt feminae Sabinae. Hae bello orto impediuerunt quominus mariti fratresque inter se interficerent. Sic populus  uterque in unum congregati sunt. Roma anno septuagentesimo quinquagesimo tertio condita Romulus regnauit quoad anno septuagentesimo quinto decimo euanesceret a deis in Olympum sublatus. Iam diuus Quirinus nuncupatus est.
De sex Romuli successoribus
Numa Pompilius, stirpe Sabina natus, primus Romulo successit ac nympha Egeria suadente cultum deorum apud Romanos apparauit.
Tullus Hostilius, uir Romanus, anno sexcentesimo septuagesimo secundo Numae Pompilio successit. Post Albam deletam Latio potitus est, quod fabula de Horatiis Curiatiisque tradebat.
Sub Anco Martio, rege Sabino, qui ab anno sexcentesimo quadragesimo usque ad annum sexcentesimum sextum decimum regnauit, Romani Ostiam, portum Urbis, ad Tiberis ostium condiderunt.
Deinde Tarquinius Priscus, stirpe Etrusca natus, multa Romae aedificauit. Mortuus est anno quingentesimo duodeoctogesimo ante Christum natum.
Quod ad Seruium Tullium attinet, moenia Romae, quae murum Seruii Tullii dicunt, aedificauit ac formam ciuitatis ordinauit. Anno quingentesimo quarto tricesimo necatus est.
Tarquinius Superbus, ultimus rex Romanorum, ob uim piae Lucretiae illatam, a ciuibus anno quingentesimo nono expulsus finem regiminis fecit ut Roma res publica facta sit.
Haec paucis uerbis resumamus :

Romulus ab atauo Troiano Aenea natus Romam anno septuagentesimo quinquagesimo tertio condidit ac Romanos Sabinosque confoederauit. Cui successerunt sex reges, alii Sabini, alii Romani, ultimi Etrusci: Numa Pompilius, Tullius Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Seruius Tullius necnon Tarquinius Superbus. Quo excepto omnes effecerunt ut ciuitas Romana cultu deorum, institutis, aedificiis, bellis glisceret.

Illud insuper mihi dignum memoria uidetur:

Nonnumquam enim fabulae mythicae historiae ipsi respondent, utputa:
Primo, quae de feminis Sabinis raptis traduntur, ea cum temporis spatio concordant quo uici Sabini Romanis adiuncti sunt.
Secundo, aedificia quae reges Etrusci fecisse dicuntur, constat constructa esse ab saeculo sexto ante Christum natum cum hi Latium occuparent.
Fabula de Tarquinio Superbo expulso ad idem temporis spatium spectat quo Romani iugum Etruscorum recusare coeperunt.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)