Scholae Romanae e Guiana - lectio quarta (De origine populi Romani eiusque exercitu)




Scholae Romanae e Guiana - lectio quarta (De origine populi Romani eiusque exercitu)
Instar aliarum nationum Antiquarum, homines apud Romanos diuidebantur inter libèros et seruos.
De hominibus liberis
Primis temporibus Urbis in summâ societate Romana praepollebant pastores qui, patricii uocati, secundum gentes se congregauerant. Gens quaeque, ab uno e centum primis Latii incòlis orta, memoriam sui atàui communis et honôrat et rite colit; cuius nomine gentilicio quisque utebatur.
Unaquaeque gentis familia auctoritatem genitoris agnoscebat qui paterfamilias dicebatur. Ex his patriciis qui iure cìuili siue iuribus politicis fruebantur, constabat populus Romanus. Gentes a clientibus circumueniebantur. Horum quisque apud patricios tutêlam quaerebat quâ acceptâ patremfamilias patrônum, siue defensôrem,  uocabat.
Superest plebs quae constituta est ex agricòlis Latium habitantibus. His deerant et ius ciuile et tutela patronorum.
Haec forma ciuitatis nihilominus aetate regum exeunte mutata est, nam ciues post Rempublicam institutam gradatim minus ex origine quam ex fortunis distingui coepti sunt.
De seruis libertisque
Serui usque ad aetatem Catonis i.e. tertium secundumue saeculum ante Christum natum loco instrumentorum uocalium habebantur. Propterea Romani eis ut rebus et uti et abuti solebant. Inter seruos alii eâ condicione nascebantur alii ex bello in seruitutem redigebantur. Nonnumquam homines liberi, obaerati uel infamiae damnati, ex iudicio serui fiebant. Uita cuiusque e domino suo pendebat. Quod ad uernas attinet, qui serui domi nati erant, ob id fidem dominis faciebant. Itaque fuerunt uernae qui dominis in re familiari gerenda adessent ac uitam multo dulciorem quam plebei agerent.
Mos erat seruos peculio donare quâ pecuniâ collectâ, si domini largiores fuerant, e seruitute rédimi poterant. Praeterea dominis licebat seruos manumittere uel liberare per testamentum (i.e. libertas seruo legabatur), per censum ubi censor seruum inter liberos inscribebat, uel per uindictam cum assertor liberatis, i.e. plerumque dominus, testabatur seruum manumittendum esse.
Libertus domini praenômen noménque sumebat ac nomine sèruili ut cognomine utebatur. Is etsi liberatus, tamen obsequia pristino domino praestare debebat. Eius uero filius, libertinus dictus, plenâ libertate utebatur necnon ciuitate dummodo patris manumissio legitime esset effecta.
De primis exercitibus Romanis
Primum legio, siue delectus copiarum, nonnisi ad patricios eorumque clientes pertinebat. Homines armaque gentibus praestanda erant. Tum populus in tres tribus diuidebatur atque earum quaeque item in decem curias ; singulae curiae deligere debebant pedites centenos equitesque decenos ut tria milia peditum trecentique equites, i.e. tria milia trecenti milites, toto exercitu dinumerarentur. At Romani cum bellum nationibus uicinis inferre coeperunt, plebeios sibi asciscere statuerunt propter inopiam militum. Haec fortasse fuit causa cur plebei aetate regum exeunte iura maiora efflagitarent.
Haec omnia paucis resumamus
Primis temporibus homines liberi in ciuitate Romana diuidebantur in genera tria:
-patricii qui in gentibus et ius ciuile et sacerdotia habebant.
-clientes quibus patricii respondebant.
-plebei qui plerumque agricolae erant.
Copiae a patriciis in gentibus deligebantur quoad plebei gradatim asciscerentur ut ciuitatem in hostes semper plures defenderent.
Serui in quibus uernae, captiui, hominesque libertate priuati dinumerabantur, liberis parent. Nonnulli sperare poterant se manumissum iri ut liberti condicione clientium simili uterentur.

Mihi finem huius emissionis facturo addenda uidentur illa:
Cum quis Antiquitati studet, melius est de ordinibus loqui quam de classibus socialibus quod ut classes ad gradus fortunarum  sic ordines ad priuilegia officiaque spectant.
Alioquin Fabii potentiam gentium optime illustrauerunt. Hi anno quadragentesimo septuagesimo septimo ante Christum natum e gente suâ trecentos et sex milites necnon quattuor milia clientium delexerunt qui cum Tuscis apud Veios dimicarent.

Commentaires