Articles

Affichage des articles du juin, 2017

Soliloquium e Guiana 29 - Encomium Alexandri Ueronensis

Image

Scholae Romanae e Guiana - lectio quarta (De origine populi Romani eiusque exercitu)

Image
Scholae Romanae e Guiana - lectio quarta (De origine populi Romani eiusque exercitu)
Instar aliarum nationum Antiquarum, homines apud Romanos diuidebantur inter libèros et seruos.
De hominibus liberis
Primis temporibus Urbis in summâ societate Romana praepollebant pastores qui, patricii uocati, secundum gentes se congregauerant. Gens quaeque, ab uno e centum primis Latii incòlis orta, memoriam sui atàui communis et honôrat et rite colit; cuius nomine gentilicio quisque utebatur.
Unaquaeque gentis familia auctoritatem genitoris agnoscebat qui paterfamilias dicebatur. Ex his patriciis qui iure cìuili siue iuribus politicis fruebantur, constabat populus Romanus. Gentes a clientibus circumueniebantur. Horum quisque apud patricios tutêlam quaerebat quâ acceptâ patremfamilias patrônum, siue defensôrem,  uocabat.
Superest plebs quae constituta est ex agricòlis Latium habitantibus. His deerant et ius ciuile et tutela patronorum.
Haec forma ciuitatis nihilominus aetate regum exeunte mut…

Scholae Romanae e Guiana - lectio tertia (De fabulis mythicis ad Romae conditionem spectantibus)

Image
Primo - De fabulis mythicis et historia ipsa
Temporibus antiquis fabulae mythicae historiaque nonnumquam miscebantur. Scriptores e quibus Titus Liuuis ipse dinumerabatur, fabulas operibus historicis inserere solebant cum scientia deerat. Itaque in hoc capitulo nobis pauca dicenda sunt de eis fabulis quae de Roma condenda tradebantur.
De originibus Troianis 
Princeps Troianus Aenéas, cum Troiam ab Graecis incensam fugeret postquam Ulixes dolose equum e ligno factum in urbem introduxit, post multa pericula in Italiam peruénit. Ibi Latinus rex bello confecto decreuit filiam suam nomine Liuiniam Troiano dare. Inde Aeneas urbem condidit quam Lauinium nuncupauit. Paulo post filius Aeneae Iulus, siue Ascanius, stirpe Troiana ortus, suam urbem condere cupiuit, Albam Longam uocatam.
De domo regia Albana
Multo post Aenean, rex Albanorum, nomine Numitor, e throno expulsus est ab fratre Aemulio. Is Rheam Siluiam filiam Numitoris vestalem, siue sacerdotem deae Vestae, fecit ne prolem gignere…