Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 38

Fabula tertia : Rex mortuus est

Mensis Iunii die XVIII biocolytae Budapestini ab Toth Reka, feminâ Hungaricâ, telephonio appellati sunt quod scholasticus peregrinus impediret ne domo exiret. Is enim crapulam edormiens humi iuxta ianuam iacebat. Szabo Imre, uigil uico praepositus, cum domum Toth Reka adiuit, conatus uenarum pulsum palpare, animaduertit adulescentem non uiuere. Cadauer alioquin muscis iam circumuolabatur.
Subsidio appellato adulescentis uestimentum scrutari coepit ut syngraphum uel tabellam agnitionalem inueniret. Nec morâ comperit defuncto nomen esse Antoine Dutilleux, scholasticum in necessitudinibus internationalibus apud Institutum Studiorum Politicorum urbis Francogallicae Auxerre. Tunc uigil mortuum maledixit, dein cupiens molestiam inuestigatuonis diutinae uitare, decreuit adolescentem, uino captum, casu in gradus cecidisse ut tempus ceruicesque frangeret.
Iterum scriptorium telephonio appellauit collegas casibus peregrinis praepositos arcessendi causâ. Posteaquam latrones ex Ucrainâ Budapestini saeuiebant, tempus deerat ut in res communiores inuestigaretur. Scolasticos enim peregrinos satis constabat libertate ineditâ abutentes pericula parum timere: quorum is adulescens documentum insigne praebebat.
Martha uero omnia de isto negotio nesciebat cum Persae se adiunxit in cauponâ Starbuck's haud procul a plateâ Deak. Uir staturae procerae paulo minus XXX annos natus ei illico agnitae obuiam ueniens iam ferculum manu tenebat. Quod cum in mensam deposuit, poculum potionis theanae capessens, ait:
-O locum sordidum! Salue! Gaudeo quod tu bene aduenisti etsi me paenitet te accipere in tali ganea.
-Locus satis decet, quippe cum optarem ut in cauponâ frequenti conueniremus. Secreta, ut scis, multitudine proteguntur...
Persa, ciuis Americanus, ex Iraniâ oriundus, et Anglicum et Arabicum et Persicum ita callebat ut iamdudum Ursum Farsi doceret. Uir staturae eximiae colorisque aquili mystace praeditus in Californiâ adoleuerat unde etiamnunc cum habitus tum alacritatem seruabat. Iam XXX annum agens, I metro XC centimetris procerior, ualetudine optimâ semper usus, pro Scriptorio Explorationis Occultae *** laborabat ubi operationibus clandestinis se dedebat. Mustacem digitis extremis mulcens Martham intueri coepit. Tunc:
-Equidem minime arbitrabar, ille inquit, te me uisitaturam esse, quoniam Ursus tibi interrogandus erat.
Murmurabat ne uerba sua ab circumsedentibus exaudirentur.
-Sine curâ sis, ait Martha, tantus hic saeuit tumultus ut nos istis columnis insuper adsidentes nihil periculi timere debeamus. Quid de these quam componebas ?
Persa qui Uindobonae in Austriâ habitabat, potentiae Americanae in Hungariâ studebat. Itaque symbolas nonnumquam in periodicis uniuersitariis publicabat ut munia secreta occultaret. Marthae roganti confirmauit omnia de these bene se habere. Tunc :
-Curabimus, haec inquit, illam rationem de coetu nostro seruandam, ut quippe quae pro cistâ cogitationis « Future and Strategy » laborem, huc ueniam te consultum de necessitudinibus inter Ciuitates Foederatas et Iraniam.
-Curabimus. Attamen parum intelligo...
Martha eum interrupit :
-Te certiorem facio me minime comprobare quam temere cum Urso collaboraueris. Abusus es, ut opinor, eâ libertate quâ emissarii nostri eo solo consilio fruuntur ne operationes Scriptorii comperiantur si forte nuntii nostri penes hostes uenirent. Ac talis licentia uobis argumento esse nequibat ut tanta pericula inconsulte obiretis.


(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11