Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 37

At cum plerique toti in cursu abirent, adulescens aliquis, immaturior idemque uino praeter ceteros captus, titubando uiae margini offendit. Corruit et iam humi in domus gradibus iacebat pede dolente. Quamuis comitibus frustra clamaret ut sibi opitularentur, tamen tempestas uocem eius obscurabat. Itaque Ursus appropinquauit et cum audiuisset adulescentem Francogallice loqui, sic adfatus est :
-Norisne fabulam illam de Cleobe Bitoneque ?
-Hercle, modo fregi talum !
Scolasticus lacrimans prae dolore uerba Ursi uix exaudiuerat. Hic porro :
-Die quodam, ait, sacerdos Iunonis timuit ne bubus currui deficientibus serius ad templum ueniret. Ea uero femina pia duos habebat filios, Cleobem Bitonemque. Qui iugum subiuere ut currum usque ad templum traherent. At dea ut eis gratias ageret, felicitatem summam donauit quâ homines omnibus doloribus liberantur.
« Neca istum, neca istum » Urso murmurabat Mamma. Quod is miratus est : nam usque ad hunc uesperem, ipsa solebat homicidia ab eo perpetrata reprehendere. Tali tamen mutatione is non turbatus spectro respondit se exhortanti assentiri. Interim autem adulescens soliloquium barbati mirabile contemplans :
-Numquem, ait, adfaris ? Pes, Edepol, dolet ! Nonne uis me sustinere ? Si non, amicos saltem appella meos !
-Sine curâ sis : omni enim malo finis addicitur.
At adulescens parum intellexit se eâdem uesperâ mortem obiturum. Tunc Ursus pede tempus eius percussit ut eodem ictu calua ceruicesque sono surdo in primo domus gradu fractae sint atque. Etenim tam perito emissario satis erat ut semel feriret. Qui opus breuiter admiratus, sibi notauit manum cadaueris non modo rem imaginariam designare uideri sed etiam eundem gestum adfectare quem Adam in Sacello Sixtino. Ursus quidem nedum se deum esse crederet, eo magis quod monotheismos absurdos habebat, dispositionem membrorum ita diligebat ut uictimam a numinibus probatum iri opinaretur.
Quibus exoneratus libitis corpus in gradibus iacens reliquit haud secus ac mendicum, crapulâ sopitum, exspectantem dum imber cessaret. Liberatus erat, immo quasi sibi restitutus, audaciorque quam ut metueret ne quo die apprehenderetur. Quin etiam pretium libertatis eius nullo lapide Lydio melius aestimabatur quam periculo ipso.
Quantum ictus ille Urso placuit ! Et eo magis placuit quod adulescente uix mortuo Mamma statim euanuerat. Pro explorato sciebat leuamen eamque tranquillitatem exquisitam fore ut ad unam fere hebdomadam duraret. Denuo guttulas pluiae exaudiebat humum pulsare uelut nummulos in sacculo agitatos. Ursus tali melodiâ delectatus ridere coepit : Deis Manibus uictimam accipientibus Mamma cedebat. Ad summam barbatus adinstar sacerdotum antiquorum cruorem fundebat ne mortui limen mundi intrarent.

**

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11