Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 36

Tunc Ursus, sicut umbra, e loco facessere coepit. Martha uero dum eum sub lampadibus antiquis, inter sedes commodas, per dulces clauicordii notas abeuntem uidet, pondus solitudinis suae in animo grauescere sensit. Etsi ei clam maledixit, tamen admissit eum quid existimasset libere fateri. Quod ad munus attinebat, barbatus ualde callebat, neque umquam uestigia in operationis loco relinquebat ut ipsa eum optimum emissarium iudicaret. Amicus quoque haberi poterat quoniam ueritates uel crudelissimas ei tradere solebat.

*

Sole occidente Ursus ex amantis fortuiti domo iam exibat. Quem diceres uirum simplicem malitiaeque uacuum, quod rarum erat in tantis societatis Hungaricae aerumnis. Alter alteri numeros telephonicos dictitabant cum imber coortus est :
-Sis, Ursus inquit, maritum meum tibi commendare possim : uobis, ut credo, una lasciuire libeat.
Cum infrenâ sinceritate loqueretur, uir Hungaricus, staturâ alioquin procerâ ne suspicatus quidem est alterum ficta effari posse :
-Quomodo, ait, maritum tuum conueniam ?
-Cum sophophonii applicatione Growlr utaris, ille quam primum tibi nuntiolum mittet.
-Num id facere soletis ?
-Quid ?
-Amantes communicare ?
Sermocinabantur Anglico optimo in quo uocabula sermonis cottidiani ad res cinaedas spectantia tam libidinose abundabant ut diceres eos Sancti Francisci octauo decennio saeculi uicesimi uixisse.
-Solemus. Inuidiâ non laboramus qui affectus hactenus ab nobis alienus est. Itaque communicare non pudet.
-Sine dubio.
Sic uir Hungaricus dum haec dicit, ultimum basiolum in Ursi labia deposuit. Tunc hic solus per noctem profundam abiens in animi silentio cogitauit societatem Hungaricam quamquam factionibus dextimis faueret, nullâ re indigere nisi tali euersione uirtutum quali olim Mouidâ apud Matritenses ut se numero capitum humanisticorum adiungeret. Cum is haec meditaretur, nubibus breui tempore semotis etsi continuo pluebat, luna furtim apparuit splendore tam candido ut Ursus imaginaretur urbem luminis arcu nocturni cinctum iri. Alacer capillo iam madido serius recordatus est umbrellam in sacco dorsuali sibi praesto esse. Quam deprompsit ut ab imbre se tegeret, deinde lentius incedere coepit quo melius ambulatione frueretur. Nihil nocti praeferebat nisi pluuiam. Naribus emunctis odores uiarum picatarum humidos libentissime percipiebat. Quam uoluptificum ! Per umbrellae telam claritatem astri discreuit. Id existimans faustum esse praesagium, ait :
-Aliquis mox moriturus est cuius cruorem Hecatae, reginae noctium atrarum, fundam quandoquidem Dianae caelum illuminanti homicidium ipsum offeram. Animam uero exhalatam, o Mauors bellorum praepollens, tibi dicabo !
Imbre acriore tonuit. Qui etiamtunc foris incedebant, confestim refugia petere coeperunt. Ursus, totus in uenatione, parum animaduertebant calceos iam madere. Aliquot scholastici programmatis Erasmiani, iam ualde ebrii ut solent qui Budapestinum eligunt puellarum uiliumque ebriaminum causâ, ignari locorum, tecta forte quaerebant. Quibus barbatus clamauit : « Illuc currite, nam in quadriuio Jokai Andrassyque cauponae multae apertae sunt. »
Manus festiua gratias ei egit ruitque quo ostendebat.


(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11