Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 35

Tariq in arcerâ iacentis cor palpitare desierat. Analysibus demonstratum est in eius sanguine quinquiens inesse quantitatem digitoxinae quam medici praescripserant. Cui accedebant duo genera benzodiazepinarum e quibus unum pro soporifero habebatur. Etiam dubitatum est an Tariq sibi mortem consciuisset. Nec legatio Budapestini nec regimen Mauritanianum quicquam de morte agentis a rebus culturalibus pronuntiauere.

*

-Cur dubitabas mihi fateri quomodo Tariq reapse decessisset?
Martha munere accurate fungendi cupida conspectum Ursi captabat. Hic umeros leuiter sustulit, dein ait:
-Negotium libere gerebam. Asseuero polonio nos uti debuisse. Etsi tu id optimum esse negauerat, consilium mihi operanti recidere oportebat. Itaque mihi placuit collegam nostrum, professorem linguae Persicae illum asciscere ad propositum meum.
-Cafeum, benzodiazepinas, digitoxinam tu...
-Ad haec adieci succum conuallariae maialis, quod Mautitanianos uidelicet effugit.
-Ubi est capsula gasii Sarini quam fistulae electronicae reseruabamus?
Barbatus sinum manu scrutatus tubum deprompsit translucidum necnon medicaminis homoiopathici similem. Hunc mediâ mensâ posuit ut adinstar turris staret. E clauicordio proximo exaudiebatur Pompa Turcica Mozart. Tunc Martha:
-Quo tendis?
-Taedio laboro... Itaque libitis capior: uelim me alio mittas ut quâlibet fungar procuratiunculâ.
-Libitis caperis... Mihi uero talia audire parum libet.
-Mihi quondam istam capsulam ubicumque relinquere libuisset, utputa in popinâ. Inconsulte, gratuito, solâ artis gratiâ. Iam normis circumuenimur quibus audacia restringatur nostrorum. Haec taliaque mihi taedium inferunt.
-Libitis caperis.
"Libitis caperis" Mamma ad libitum repetere coepit. Barbatus, ut scitis, operam dare solebat ne umquam ei responderet. Pluries iam expertus erat se id recte facere. Phantasma enim filium plerumque sequebatur nec oppugnabat nisi rarius.
-Libitis capior, mi Martha, nec melius dicere possum. Tollamus personas: tu me iam ante XX annos dignum existimabas qui in nosocomium psychiatricum conicerer. Tunc e cunabulis me eripuisti quippe qui expedite uel ut rectius dicam candide necarem. Nunc poscis ut me rationis legibus conformem. Uter nostrum clarius insanit?
Ursus iam saccum clauserat. Cui Martha:
-Quo, inquit, te conferre destinas?
-Primum sophophonium inspiciendo forte per uias ibo nacturus amantem, dein cum futuero, alium interficiendum inueniam. Qualis hic futurus sit non meâ interest dum eius postremum spiritum ore excipiam.
-Num cupis foedus nostrum rumpere?
-Quid foederis? Libere pro Scriptorio Explorationis Occultae *** laboro, in diem conscriptus cum res te urgent. Tibi magis me opus est quam te mihi: utpote qui uenalis sim, alii me emant!
-Emant, at emi uere placuerit?
-Nescio. Tamen facultas maior uoluptatis causa mihi esse uidetur quam res ipsa.
-Suspicor si munus nouum quaesiueris, fore ut te tuo legato des.
-Catenas non peto. Cur iugum Belgicum, idemque satis notum, subirem?
Martha agnouit Ursum quantum eum norat, libenter non oboedire. Tunc ille :
-Appella me telephono cum habebis quod meâ intersit.

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)