Scholae Romanae e Guiana - Prooemium

 
Saluete, amici amicaeque Latine loquentes! Saluete uos omnes, scholastici curiosique rerum Romanarum antiquarum.
Mihi nomen est Renaud Mercier siue Latine Reginaldus Mercator. Ego mythistoricus sum professorque linguarum classicarum. Guianam Francicam incolo ubi curator inspectionis pro ministerio Educationis Nationalis Francicae sum. In Universitate Guianae quoque profiteor.
In nouo proposito meo uobis praebere destino seriem L emissionum de mundo Romano antiquo.
Nam ab urbe Roma condita anno septuagentesimo quinquagesimo tertio ante Christum natum usque ad depositionem ultimi imperatoris Romani Occidentis anno quadragentesimo septuagesimo sexto post Christum natum floruit mundus Romanus cui etiamnunc debentur linguae romanicae hodiernae, fides Christiana, ratio mundi uidendi nostra, artes technicaeque necnon conceptiones rei publicae, iuris, ciuitatis, hominumque bonorum.  Sic ab regibus paganis usque ad Imperium Christianum, Romani modis semper renouatis pericula multa superarunt.
Attamen Roma, quae tantarum rerum cunabula fuit, imperium amisit quod sibi ipsi superesset Constantinopoli in mundo Byzantino. Nonne egregia fuit Historia Romana cuius heredium usque ad hoc tempus floreret? Nec cessauit nos illicere siquidem lingua Romae, Latinum, idioma inter nationes permansit usque ad XVIII saeculum. Quod periisse dicunt? Minime!  Ressurgit studium Latinitatis colendae ubique mundi non modo in scholis sed etiam per cuncta media hodierna: pelliculae, libri, situs interretiales, circuli Latinitatis fautorum nihil studiosis curiosisque deest. Nunc defuncta Jacqueline de Romilly illa olim ediderat librum clarum Pourquoi la Grèce ? inscriptum, siue Latine Cur Graecia. Nos item inquirere oportet quae sint causae cur Roma tantâ uiuacitate fruatur. 
Haec erit materia inuestigationis nostrae.  Per L emissiones, non curabimus ut quaestioni respondeamus, quod superbi hominis uideri possit, sed claues praecipuas auditoribus trademus ut unusquisque primis labiis apprehendat Romanorum et historiam et cultum et instituta. Hoc fuit prooemium seriei emissionum cui titulus erit Scholae Romanae e Guianâ.
Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11