Scholae Romanae e Guiana - lectio secunda (De futurae Romae loco)

Scholae Romanae e Guiana - lectio secunda. De futurae Romae loco.

Sub regibus Romani contendebant ut superessent. His flumen Tiberis limes naturalis erat quo se defendebant aduersus Etruscos. Etenim Etrusci locis septentrionalibus occidentalibusque Tiberim accolebant. Flumine incerto aquae saepe superfluebant sicut fabula de Romulo Remoque tradebat qui alumni aquis refluentibus in ripa relicti essent. Itaque regio Romae tota in stagnis erat. Haec fuit causa cur incolae in collibus habitare mallent. Ibi non modo salubritatem maiorem sed etiam arces  speculasque inueniebant. Ceterum domus Romanae muris spissis impluuiisque pluuias collecturis praeditae talibus necessitatibus respondent. Quod ad illa tempora spectat, nobis comparanda sunt et rara uestigia archeologica et fabulae mythicae quae de Roma condenda narrabantur.

Primo -  De Roma Quadrata VIII saeculo ante Christum natum

Uestigia casularum VIII saeculo aedificatarum in monte Palatino reperta sunt. Quod temporis spatium concordat cum anno septuagentesimo quinquagesimo tertio quo Roma condita esset ut fama refert. Iunctura "Roma Quadrata" limitem, uel terminum religiosum memorat inter urbis interiora et exteriora, siue "templum", quod secundum significationem priscam erat spatium in caelo ab augure determinatum obseruandi causâ idemque humi proiectum.

Secundo - De Septimontio VII saeculo ante Christum natum

Mox incolae montis Palatini eis qui colles uicinos habitabant se confoederauerunt in Septimontium. Quod nomen tali consociationi septem montium non prius re uera adhiberi potest quam ea saeculo septimo confecta est. Primum enim soli incolae Caelii Esquilinique inter se coniunxerunt.

De muro Seruii Tullii saeculo quarto ante Christum natum exaedificato.

Murus Seruii Tullii dictus etiamsi quarto saeculo ante Christum natum, i.e. aetate Reipublicae ineunte exaedificatus est, fortasse instrui coeptus est sub Etruscis. Utique id opus indicat circa quintum saeculum gentes uarias Romae priscae iam consociatas esse in populum unum posteaquam Sabini Uiminalis eis se adiunxerunt. Septem montes, uel colles, muro cinguntur e quibus Palatinus, Auentinus, Capitolium, Caelius, Esquilinus, Uiminalis Quirinalisque.

Hic murus pomoerium producebat quod limen sacrum urbis erat idemque cippis terminatum. Murus, ut coniectari potest, fortasse aedificatus est ad pomoerium defendendum.

De Foro

Forum, inter Capitolium et Palatinum situm, nihil primis temporibus fuerat nisi area uliginosa uel palus. Haec sub Etruscis siccata est qui Cloacam Maximam aedificauerunt. Inde incolae qui colles habitabant, eam locum communem fecerunt ubi conuenirent, mercatus appararent et postea de rebus publicis consulerent. Ab Foro usque ad Uiminalem iacebat Subura, uicus humilis, quo pauperrimi incolarum minore loci salubritate gradatim relegati sunt. Uia sacra quâ ab  Capitolio usque ad Forum commeatur, fortasse fuit, quantum nouimus, prima ueterrimaque ex uiis quas Romani strauerunt.

Haec paucis uerbis resumamus:

Spatium Romanum sub regibus gradatim ab monte Palatino  creuit prout uici citra Tiberim se consociauerunt quoad Septimontium constitutum est. Hoc cinxit murus Seruii Tullii qui aetate Reipublicae ineunte exaedificatus est. Eo tempore septem colles uel montes dinumerantur: Palatinus, Auentinus, Capitolium, Caelius, Esquilinus, Uiminalis Quirinalisque.

Inter Capitolium et Palatinum, Forum palude siccata constitutum est ubi mercatus apparabantur.

Illud scitote!

Ianiculum, collis in alterâ Tiberis ripâ situs, ubi ciuitas Uaticana nunc est, non ante finem Reipublicae factum est pars Urbis. Idem etiamtunc uestigia uitae ruralis conseruauit.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11