Scholae Romanae e Guiana - lectio prima (De primis temporibus Romae)


Scholae Romanae e Guiana - prima lectio. De primis temporibus Romae.

Roma antequam maximum imperium antiquum facta est, ex humilibus initiis profecta est et propterea pugnare debuit usque ad aetatem Reipublicae ut hostibus superesset. Ex his originibus tum incertis cum male notis processerunt multae fabulae quibus constituta est  mythologia historica Romana. Cum scripta desint, archeologia, comparatio mythologiarum, sociologiaque nobis auxilio sunt ut prima tempora Romae describamus.


Primo - De Indo-Europaeis in Latio.

Romanorum ataui, Proto-Uillanouiani uocati, Latium, siue regionem futurae Romae, occuparuerunt cum Indo-Europaei Continentem Europaeam ingrederentur circa duodecimum saeculum ante Christum natum. Indo-Europaei enim fuerunt gentes uariae aetatis praehistoricae quae linguis affinibus utebantur unde ortae sunt linguae Italicae, Germanicae, Slauicae inter alias, necnon dialecti Graecae.

Usque ad nonum saeculum ante Christum natum, incolae Latii artibus technicisque satis humilibus usi sunt. At octauo saeculo, homines ex urbe uicina quae Alba uocatur uenientes montem Palatinum occupauerunt. Inde septimo saeculo uici eodem modo in sex aliis futurae Romae collibus conditi sunt. Hi primi incolae congregabantur in gentes pastorales. 


Secundo - De Albae exitio  Septimontioque septimo saeculo ante Christum natum

Cum Alba corruit (quod fabula mythica de Horatiis Curiatiisque refert), uici Latini Palatini, Esquilini Caeliique septimo saeculo  se foederauerunt in Septimontium. At hi rixis cum uicinis saeuientibus sibi Sabinos adiunxerunt qui  Uiminalem Quirinalemque colebant. Illud mythice commemorat fabula de feminis Sabinis raptis. 


Tertio - Quid Etrusci, siue Tusci, adtulerint sexto saeculo ante Christum natum.

Fuit exspectandum dum Etrusci, qui e stirpe Indo-Europaea non generati erant, Latium occuparent ut Roma ciuitas propria facta sit. Etsi Romani tradebant Etruscos expulsos esse anno quingentesimo nono ante Christum natum, hi satis in Romae regione potentes manserunt ut artes eorum modique aedificandi in templis Iouis, Cereris, Mercurii Saturnique agnoscerentur. Eodem tempore aedificata est Cloaca Maxima quae primum aquarum inquinatarum collectorium subterreneum urbis Romae fuit. Item commercium negotiaque praeter flumen Tiberim florere coeperunt.


Haec tria tempora paucis uerbis resumamus:

 Primum Latini, incolae Latii, stirpe Indo-Europaea oriundi in regionem futurae Romae duodecimo saeculo ante Christum natum uenientes ripas Tiberis colere coeperunt.
Deinde octauo saeculo ante Christum natum gentes pastorales Alba oriundae Palatinum occupauerunt. Cum alii immigrantes septimo saeculo ante Christum natum uenerunt, Septimontium constitutum est cui se adiunxerunt Sabini.
Denique cum Etrusci aduenerunt ac cloacam et templa aedificauerunt, commercio crescente Roma ciuitas facta se liberauit anno quingentesimo nono ut fama refert.

Mihi finem huius lectionis facturo addendum est quod Tullianum, primus carcer Romanus, sub Etruscis aedificatum est. Ibi deuersati sunt uiri notissimi uelut Uercingetorix ac apostoli Petrus Paulusque.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11