Articles

Affichage des articles du mai, 2017

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 38

Image
Fabula tertia : Rex mortuus est
Mensis Iunii die XVIII biocolytae Budapestini ab Toth Reka, feminâ Hungaricâ, telephonio appellati sunt quod scholasticus peregrinus impediret ne domo exiret. Is enim crapulam edormiens humi iuxta ianuam iacebat. Szabo Imre, uigil uico praepositus, cum domum Toth Reka adiuit, conatus uenarum pulsum palpare, animaduertit adulescentem non uiuere. Cadauer alioquin muscis iam circumuolabatur. Subsidio appellato adulescentis uestimentum scrutari coepit ut syngraphum uel tabellam agnitionalem inueniret. Nec morâ comperit defuncto nomen esse Antoine Dutilleux, scholasticum in necessitudinibus internationalibus apud Institutum Studiorum Politicorum urbis Francogallicae Auxerre. Tunc uigil mortuum maledixit, dein cupiens molestiam inuestigatuonis diutinae uitare, decreuit adolescentem, uino captum, casu in gradus cecidisse ut tempus ceruicesque frangeret. Iterum scriptorium telephonio appellauit collegas casibus peregrinis praepositos arcessendi causâ. Postea…

Scholae Romanae e Guiana - lectio secunda (De futurae Romae loco)

Image
Scholae Romanae e Guiana - lectio secunda. De futurae Romae loco.

Sub regibus Romani contendebant ut superessent. His flumen Tiberis limes naturalis erat quo se defendebant aduersus Etruscos. Etenim Etrusci locis septentrionalibus occidentalibusque Tiberim accolebant. Flumine incerto aquae saepe superfluebant sicut fabula de Romulo Remoque tradebat qui alumni aquis refluentibus in ripa relicti essent. Itaque regio Romae tota in stagnis erat. Haec fuit causa cur incolae in collibus habitare mallent. Ibi non modo salubritatem maiorem sed etiam arces  speculasque inueniebant. Ceterum domus Romanae muris spissis impluuiisque pluuias collecturis praeditae talibus necessitatibus respondent. Quod ad illa tempora spectat, nobis comparanda sunt et rara uestigia archeologica et fabulae mythicae quae de Roma condenda narrabantur.

Primo -  De Roma Quadrata VIII saeculo ante Christum natum

Uestigia casularum VIII saeculo aedificatarum in monte Palatino reperta sunt. Quod temporis spatium conco…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 37

Image
At cum plerique toti in cursu abirent, adulescens aliquis, immaturior idemque uino praeter ceteros captus, titubando uiae margini offendit. Corruit et iam humi in domus gradibus iacebat pede dolente. Quamuis comitibus frustra clamaret ut sibi opitularentur, tamen tempestas uocem eius obscurabat. Itaque Ursus appropinquauit et cum audiuisset adulescentem Francogallice loqui, sic adfatus est : -Norisne fabulam illam de Cleobe Bitoneque ? -Hercle, modo fregi talum ! Scolasticus lacrimans prae dolore uerba Ursi uix exaudiuerat. Hic porro : -Die quodam, ait, sacerdos Iunonis timuit ne bubus currui deficientibus serius ad templum ueniret. Ea uero femina pia duos habebat filios, Cleobem Bitonemque. Qui iugum subiuere ut currum usque ad templum traherent. At dea ut eis gratias ageret, felicitatem summam donauit quâ homines omnibus doloribus liberantur. « Neca istum, neca istum » Urso murmurabat Mamma. Quod is miratus est : nam usque ad hunc uesperem, ipsa solebat homicidia ab eo perpetrata re…

Scholae Romanae e Guiana - lectio prima (De primis temporibus Romae)

Image
Scholae Romanae e Guiana - prima lectio. De primis temporibus Romae.

Roma antequam maximum imperium antiquum facta est, ex humilibus initiis profecta est et propterea pugnare debuit usque ad aetatem Reipublicae ut hostibus superesset. Ex his originibus tum incertis cum male notis processerunt multae fabulae quibus constituta est  mythologia historica Romana. Cum scripta desint, archeologia, comparatio mythologiarum, sociologiaque nobis auxilio sunt ut prima tempora Romae describamus.


Primo - De Indo-Europaeis in Latio.

Romanorum ataui, Proto-Uillanouiani uocati, Latium, siue regionem futurae Romae, occuparuerunt cum Indo-Europaei Continentem Europaeam ingrederentur circa duodecimum saeculum ante Christum natum. Indo-Europaei enim fuerunt gentes uariae aetatis praehistoricae quae linguis affinibus utebantur unde ortae sunt linguae Italicae, Germanicae, Slauicae inter alias, necnon dialecti Graecae.

Usque ad nonum saeculum ante Christum natum, incolae Latii artibus technicisque sat…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 36

Image
Tunc Ursus, sicut umbra, e loco facessere coepit. Martha uero dum eum sub lampadibus antiquis, inter sedes commodas, per dulces clauicordii notas abeuntem uidet, pondus solitudinis suae in animo grauescere sensit. Etsi ei clam maledixit, tamen admissit eum quid existimasset libere fateri. Quod ad munus attinebat, barbatus ualde callebat, neque umquam uestigia in operationis loco relinquebat ut ipsa eum optimum emissarium iudicaret. Amicus quoque haberi poterat quoniam ueritates uel crudelissimas ei tradere solebat.
*
Sole occidente Ursus ex amantis fortuiti domo iam exibat. Quem diceres uirum simplicem malitiaeque uacuum, quod rarum erat in tantis societatis Hungaricae aerumnis. Alter alteri numeros telephonicos dictitabant cum imber coortus est : -Sis, Ursus inquit, maritum meum tibi commendare possim : uobis, ut credo, una lasciuire libeat. Cum infrenâ sinceritate loqueretur, uir Hungaricus, staturâ alioquin procerâ ne suspicatus quidem est alterum ficta effari posse : -Quomodo…

Scholae Romanae e Guiana - Prooemium

Image
Saluete, amici amicaeque Latine loquentes! Saluete uos omnes, scholastici curiosique rerum Romanarum antiquarum.
Mihi nomen est Renaud Mercier siue Latine Reginaldus Mercator. Ego mythistoricus sum professorque linguarum classicarum. Guianam Francicam incolo ubi curator inspectionis pro ministerio Educationis Nationalis Francicae sum. In Universitate Guianae quoque profiteor.
In nouo proposito meo uobis praebere destino seriem L emissionum de mundo Romano antiquo.
Nam ab urbe Roma condita anno septuagentesimo quinquagesimo tertio ante Christum natum usque ad depositionem ultimi imperatoris Romani Occidentis anno quadragentesimo septuagesimo sexto post Christum natum floruit mundus Romanus cui etiamnunc debentur linguae romanicae hodiernae, fides Christiana, ratio mundi uidendi nostra, artes technicaeque necnon conceptiones rei publicae, iuris, ciuitatis, hominumque bonorum.  Sic ab regibus paganis usque ad Imperium Christianum, Romani modis semper renouatis pericula multa superarunt.…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 35

Image
Tariq in arcerâ iacentis cor palpitare desierat. Analysibus demonstratum est in eius sanguine quinquiens inesse quantitatem digitoxinae quam medici praescripserant. Cui accedebant duo genera benzodiazepinarum e quibus unum pro soporifero habebatur. Etiam dubitatum est an Tariq sibi mortem consciuisset. Nec legatio Budapestini nec regimen Mauritanianum quicquam de morte agentis a rebus culturalibus pronuntiauere.
*
-Cur dubitabas mihi fateri quomodo Tariq reapse decessisset? Martha munere accurate fungendi cupida conspectum Ursi captabat. Hic umeros leuiter sustulit, dein ait: -Negotium libere gerebam. Asseuero polonio nos uti debuisse. Etsi tu id optimum esse negauerat, consilium mihi operanti recidere oportebat. Itaque mihi placuit collegam nostrum, professorem linguae Persicae illum asciscere ad propositum meum. -Cafeum, benzodiazepinas, digitoxinam tu... -Ad haec adieci succum conuallariae maialis, quod Mautitanianos uidelicet effugit. -Ubi est capsula gasii Sarini q…

Soliloquium e Guiana 21 - De propomatibus litterariis

Image