Soliloquium e Guiana 28 - Acta diurna regionis (die 17 m. Aprilis)

Saluete amicis amicaeque Latine loquentes.

Quid noui in Guiana Francogallica?

Sicut scitis, ante V hebdomadas claustra in uiis posita sunt a reclamantibus qui moderatores Francogallicos plurima poscerent e quibus nouum nosocomium, scholae, collegia, lycaea, uiae stratae, subsidia pecuniaria agricolis dicata pluresque biocolytae regionis pacandae causa. Nonnullae sodalitates ciuiles reclamantibus praefuerunt e quibus factio illa Quingenti fratres nuncupata . Hi cito innotuerunt ob cucullos nigros quibus uultus occultant. Per hos et plura opificum collegia, tabernae plurimae clausae sunt. Interim cessatio omnium operarum tota regione decreta est. Sic per iv hebdomadas discipuli scholas adire non potuerunt, cum nemo claustris in uiis positis ex urbibus exirent. 

Etsi ministri pecunias haud paruas promiserunt, tamen reclamantes claustra tollere noluerunt ut multa bona in tabernis mox deesse coeperint.

Nouissima hebdomada incolae cum in urbe Kourou tum Caiennae decreuerunt pompas apparare ut finem perturbationum flagitarent. Utrimque poposcerunt ut biocolytae libertatem commeandi laborandique omnibus redderent. Contumeliae conuiciaque in hos incolas tunc ab reclamantibus aliquibus prolata sunt.

Nouissimo sabato cum ira incolarum cresceret, sodalitates, uel ut rectius dicam, factiones reclamantium passim claustra aperuerunt ut incolae festis paschalibus interesse possent. Antea, tanquam uigiles urbani essent, fuerunt qui tabellas agnitionales tesserasque aeroplanarias illicite exigerent ut autoraedas in aeroportum admitterent. 

Quod ad Centrum Spatiale Guianense pertinet, ab reclamationum initio nullum missile in spatium immitti potuit, quod iam calamitatem oeconomicam esse dicunt. Ceterum operatores Russici qui missilia Soyouz elaborant, regionem iam reliquerunt. Quod ad Ariane spectat, operationes trium missilium immittendorum sine die postpositae sunt.

Incolae regionis captiui ab reclamantibus retenti non intellegunt cur moderatores in reclamantes agere cunctentur. Haud dubium est quin animi omnium suffragiis praesidentialibus futuris auertantur.

 Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis.

Commentaires