Soliloquium e Guiana 27 - Acta diurna regionis (die 10 m. Aprilis)


Ante IV fere hebdómadas reclamantes incolas hortati sunt ut omnes operas in Guiana Francogallica cessarent. Etsi magnae pecuniae ab ministris nouissimâ hebdómadâ regioni attributae sunt, reclamantes plus accipere cupientes decreuerunt cessationes modo firmiore producendas esse. 
Iam dicunt scholas officiaque publica  non ante longum tempus apertum iri. Huc accêdit quod nec incolae nec biocolýtae quidem propter claustra in uiis posita  inter urbes commeare possunt nisi interdum noctu.  
Multa edulia in tabernis desunt. Itaque sunt qui in mercatibus improuisis, i.e.illicitis obsonent. Ibi nonnumquam bonorum pretia nimia exiguntur; exempli gratiâ cucumes euronibus singulis aut lactucas euronibus septénis uenire uidimus. 
Nemo scit quamdiu moderatores biocolytaeque libertates cíuicas impune uiolari passuri sint, sed ubique rogatur quidni in tantulam reclamantium factionem saeuiatur. Fama refert maiorem ciuilem tumultum timeri siquis forte claustra uiaria tollere audeat, uel rixas  inter diuersas gentes suscitari posse. 
Nihilominus conspicuum est grauitatem rei Lutetiae male aestimari. Nonne illud moderatorum electorum est officium ut curent et iura humana et libertates publicas et leges ciuitatis ubique territorii adhibendas? 
Nunc iam quattuor hebdomadas prohibiti sumus studere, laborare, líbere commeare, obsonare. Nec possumus quidem affirmare utrum nos reclamantibus faueamus necne, quoniam omnibus officiis scholisque publice clausis domi manere debemus. Nonne est lex in Francogalliâ quâ uetatur ne quis uultu occulto in aperto uagetur? Magna pars reclamantium quae se factionem Quingentorum fratrum nuncupare solet, cucullis nigris indutis líbere commeant atque  ab ministris accepti sunt. Nonne ista quidem uis est? 
Haec geruntur in Francogallia, natione Unionis Europaeae sociâ.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11