Soliloquium e Guiana 26 - Acta diurna regionis (die 4 m. Aprilis)



Saluete amici amicaeque Latine loquentes.

Quid noui in Guiana Francogallica?
Heri tertia iniuit hebdomada cessationis omnium operarum.
Nulla schola, nullum collegium, nullum lycaeum, nullum officium publicum ubique regionis adiri potest nisi nosocomia sedesque biocolytarum. Pleraeque tabernae clausae manent siue bona desunt siue reclamantibus fauent.
Ministri regimine Lutetiā missi iam in Europam reuersi sunt nullo foedere icto.
Ministra Bareigts, rebus ultramarinis praefecta, etiam coacta est multitudine exhortante ut ueniam posceret in nomine Francogalliae ob neglegentiam nationis.
Praeterea in disputationibus politici Guianenses plerumque semoti sunt ut soli legati societatum ciuilium cum ministris agerent. Hi plus milliardum siue mille milliones euronum praebuere quae summa dicaretur ad promouendam oeconomiam, agriculturam, iustitiam, gentesque indigenas. Frusta. Reclamantes bis maiorem summam efflagitant.
Paucissima aeroplana sinuntur ut aduolent quod operae aeroportuariae uix suppeditantur.
Item naues in portum non appellunt ut poma holeraque in tabernis iam desint.
Hodie reclamantes ingentem apparauerunt pompam in urbe Kourou ubi omnes operae spatiales iamdudum cessauerunt.
Ministri Lutetiae mercurii die conuenient, sed Bernard Caseneuve, minister primarius Reipublicae Francogallicae iam negauit summam a reclamantibus efflagitatam attribui posse. Itaque nemo scit quomodo discrimen in tantis difficultatibus solui possit.
Incolae passim edulia quae desunt aut a piscatoribus aut a agricolis Guianensibus emunt etsi queruntur quod pretia crescere incipiant.
Reclamantes inter alia poscunt ut decem collegia, quinque lycaea, nosocomium uniuersitarium, ualetudinaria in oppidulis semotis, tribunalia, carcerque aedificentur. Flagitant ultro ut biocolytae plures conscribantur subsidiaque pecuniaria attribuantur ad oeconomiam regionis promouendam.

Commentaires