Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 34

Scriptorium non uere prodebat quoniam haud solum Tariq mortuus, sed etiam necatus erat clam aemulis. Neque alioquin legati proposito assentiretur ne duplicem oboedientiam subiret. Namque Ursus longe altius uolabat quam ut tales machinationes ordiretur. Excruciabatur taedio quod mendacia ei dictitabat.
Dum Martha eum tacite contemplatur, ipse, in pristrinâ Budapestinensi sedens, se reuidit surgentem Tariqque ualedicentem in cauponae Persicae solario. Deinde recordatus est uirum quendam procerum colore aquilo oculisque perspicillio solari coopertis progressum esse ad latrinam uersus incedentem. Eundum pede mensam offendisse. Ne caderet, linteum manteliaque forte arripuisse ut poculum cafei Tariq insuper effusum sit. Eum ob potionem perditam stomachantem surrexisse. Iam convicia odiosa parasse. Alterum linguâ Arabicâ utentem modeste orare coepisse ut ueniam humiliter posceret. Re pacatâ Tariq cum suspirio consedisse concludentem alterum stolidum esse. Haec cuncta Marthae narrauit.
Dum eadem geruntur, Ursus casus quidque paruum scopique quemque gestum obseruabat quo melius discerneret quantam uiolentiam uix contineret. Se inclinauit ut capsulam recuperaret, sperans eam non fractam esse. Quam iterum Tariq porrigens, ait :
-Bibe cafeum meum... Ego enim diutius morari non possum.
Alter Fortunâ adiuuante capsulam grate receptam in camisiae sinum inseruit.
-Nescio quomodo satis gratiarum tibi agam pro tali dono.
-Libenter.
Quae postea facta sunt, ea inuenires partim Budapestini in biocolytarum relatione, partim Nouakchott in tabellis secretis. Nam paulo postquam Ursus abiuit, Tariq surrexit et e cauponâ egressus est. Nubes caelum obumbrare etsi temperatura aeris pro uere Hungarico calidior manet.
Tariq sudare incipit. Quatenus ualetudine fragili utitur, corde adhuc aegrotans morbum in diem cognoscit. Fatigatione subitâ captus statuit rectâ uiâ domum redire : utinam ne stomacharetur cum uiro stolido. Scit sibi ad medicum eundum esse, sed, ut apud uiros id genus fit, existimat nullâ aliâ re sibi opus esse quam quiete breui. Itaque animum a morbo auertere conatur contemplandis aedibus perpulchis quas passu lasso progrediens praeterit. Urbem hanc uere amat. Fatigatio iraque intolerabilis. Agnoscit tandem se ab corde dolere. Dubitat cur expectet. Narthecium in imo sinu iacens agitat. Saepius cunctatur pillulas sumere. Quod, sicut stultus, non prius animaduertit quam dolor nequiquam creuit. Narthacii uertendo operculo orificiolum uix patefacit quâ manu trementi globulos colore candido minusculos duos expellit. Hos gestu febrili in buccam iniectos cito sorbet. Remedium in corpore lente diffunditur.
At Tariq lassior quam ut porro incedat in subsellio considit, uitam urbanam contemplans : multasque hâc horâ raedas quae ambulationem Andrassy praetereunt ad uiam periphericam uersus. Oculis opertis statuit quietem pauca per minuta capere. Inde collapsus esset, nisi in subsellio resupinari ualeret.
Arcera serius aduenit : tot in urbe uagabantur miseri ut nemo hominem in aperto dormientem animaduerteret. Tariq ob pudicitiam perierat : fortasse enim superfuisset si humi iacuisset. Cum in arcerâ depositus est, cor eius non iam pulsabat.

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11