Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 33

Tariq scilicet minime pudebat tempora populosque temere miscere. Dum id facit, fumum e fistulâ electronicâ accurate hauriebat. Tum censui mihi tempus dari interloquendi :
-Fistulam Persicam fumemus ! Id genus dicunt parum nocere.
-Mihi non licet, inquit. Prae pulmonum morbo. Sed noli propter me abstinere ne unam petas. Ne tibi mentiar, huc saepe uenio eâ mente ut fumo alieno eminus fruar.
-Intelligo.
Deinde post breue tempus, ego :
-Credo illud, aio, tibi libere posse.
Capsulam liquidi aromatici e tubulo depromptam Tariq obtuli. Quam hic curiose inspexit ; inde perrexi :
-Amicus meus hanc e Turciâ nuperrime inuentam mihi attulit. Sapore « Persico » sicut in pittacio legere potes. Quam fistulae tuae inseras atque in honorem meum fumes...Accipe hanc : tibi do.
Hoc momento sophophonium sonuit meum. Respondi, collocutorem intente auscultaui, et, post sermonem, Tariq ualedixi, praetendens mihi quam citissime ad Uniuersitatem reuertendum esse. Interim alter capsulam auide contemplari coepit.

*

-Cur me susurro tuo circumuenis quasi mihi melle opus esset ?
Martha uoce candidâ Ursum modo interruperat. Hic sensit illam fabulâ non delectari. Quae pergens :
-Num credis, inquit, me inter cupidinem proficiscendi, legati propositionem, aerumnasque litterarias falsum iri ?
Tunc inuolucrum e sacco deprompsit quod ante emissarium agitauit.
-Si uis, ait illa, me finem negotii Hermann tibi tradere, oportet te aliquid firmius prodere et explanare quid istud sibi uelit.
-Nobis paulisper considendum est ut de hac re colloquamur.
-Sine dubio.
Ad plateam Octogonalem uenerunt cum Martha huius finem sermonis fecisset. Decem minuta quae curru electrico triuerunt utrique tamdiu durare uisa sunt quamdiu mythistoriae Jane Austen.
Pistrinam Szamos ad deuersorium Corinthiam ingressi in angulo semoto consedere. Ibi musicus clauicordio ludens clientes delectabat qui iam adinstar loci ipsius senuisse apparebant. Libis papauereis allatis Ursus paginam ab Martha porrectam pellegit.
-Hic est, illa inquit, relatus autopsiae qui de Tariq morte scriptoriis Mauritanianis redditus est. Nempe translationem praesto habes post quam uersio Arabica inuenitur.
-Quis hoc tibi tradidit.
-Qui poscebant, Martha ait, ut Tariq interimeretur.
-Francogalli...
-Desine ut me illudas. Socii nostri sciscitantur cur medici nullam hic mentionem gasii Sarini fecerint.
-Tu nempe non credes medicum Mauritanianum falsum esse.
-Ego tibi eo minus credam quod uis miranda in Tariq sanguine reperta est et benzodiazepinorum et digitoxinae.

*

Quae erat causa cur Ursus Marthae mentiretur ? Ipse quaestioni respondere non poterat. Se aliquâ ui perniciosâ moueri sentiebat. Unde euadere cupiebat, uel ut rectius dicam, non sibi mortem consciscere prae uitae taedio, sed ab Marthâ liberari. Sic quasi inuitus sperabat se fidem eius maculaturum esse ut se dimitteret. Etenim cuncta in rebus speculatoriis ad inania tendere ei uidebantur. Cum alioquin Martha ei conscripto alas obtulisset ut pro Scriptorio Explorationis Occultae *** munere fungeret, tamen nihil supererat nisi plumulae plumbo grauiores.


(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11