Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 32

-Quidquid de uobis scripsi, ei non parcam. Uos autem ipsos artius cognoui quam ut uobis noceam.
-Deinde...
-Deinde aliquem, mihi ignotum, necopinato interficiam, sicut ab adulescentiâ solebam.
-Nonne hanc persequeris ?
Subito Martha uetustior esse barbato uisa est quam ut tali munere porro fungeretur. Haud dubium erat quin uterque gestiret ut gloriae suae laude quam diutissime perfrueretur nec iam plus assequi ualeret. Non enim annos ipsos timebant, sed aegre ferebant uires propter eos sibi defuturas esse ut periculo munerisque aleis non iam occurrerent. Quorum minime intererat mori dum munere fungendo morerentur.
-Ad rem, illa inquit, nobis reuertendum est.
-Recte dicis.
-Narra mihi, quaeso, quomodo Tariq decesserit.
Iam Martha ambagibus neglectis optabat ut solas de negotii fine notorias colligeret.

*

Me ualde taedebat hoc negotium efficere, quod et exquisitius et apparatius esse apparebat, unde si id patefieret, obnoxii periculo maximo essemus. Praeterea, quod paradoxon erat, multum ab aemulis Hungaricis timendum erat de quibus nihil certi sciebamus ut quanto diutius operationem pararemus, tanto melius res eis notescere posset. Mihi restabat, quod querebar, ut libertate priuatus singula iussa gradatim conficerem.
Illo mense Martio anni 2014 uer praecox Hungariam refouere coeperat. Post meridiem horâ secundâ cum e statione Metropolitaneâ egressus essem, columnas plateae Heroum breue tempus contemplatus unde procul uapores Thermis Szechenyi exhalari conspiciebantur. Diceres fumos in facem caelestem contortos ardere ut solem peterent. Nec morâ in cauponae Persicae solarium perueni. In mediâ mensâ fistulam electronicam posui, quam paulo ante in uico Iudaico comparaueram. Denique paginas lectionis Persicae quam discere destinabam sub cinerariolo deposui ne uento auferrentur. Nec morâ ministratrix duplex poculum cafei quod petiueram, mihi attulit. Tunc Tariq qui constantissime tempora horasque obseruabat, aduenit, procerus, macer, rigidusque adinstar metronomi trutinae. Loco solito considere duobus sedibis inter nos interpositis ; inde statim fumare coepit.
-Marce ! ille inquit ut primum me agnouit.
Nondum surrexeram cum ante me stans dexteram mihi iam porrigebat ut digitos meos frangendos inuitus reliquerim. De nugis sermocinari coepimus.
-Nonne te mihi adiungere cupis ?
Cui tam comiter roganti libenter adnui. Sic tabellam electronicam paginasque lectionis Persicae ostensiue admoui ut eas adnimaduerteret.
-An farsi discis ?
Inde ego cum adnuerem, rogati uicem reddere :
-An tu Persice loqueris ?
-Minime, respondit illico. Sed linguam agnosco quod istam litteram in Arabico non inuenitur.
Tunc « gaf » in paginâ primâ indicauit. Hinc perrexit :
-Uos litterati eam linguam non laudare nequitis.
-Prae lautitiâ, aio facete, quâdam uniuersitariâ ?
-Illud tamen solacium mihi proponit quod litteris nostris cognitis iam ad Arabicum progredi coepisti.
-Equidem Persicum non disco ut Arabico aut obsim aut accedam.
-Quales ceteri, Tariq inquit, talis tu profecto euades.
-Parum intelligo.
-Paucis uerbis, tu cum mox animaduerteris te sectâ Siiticâ a Teherano deceptum esse, Arabicum disces ut Alcoranum legas. Memento Hungariam a nobis diu occupatam iam Islamicam perpetuo fore.



(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11