Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 31

-At negotium Budapestinianum prouincia maximi momenti est. Id deformare mihi displicet.
-Noli id scribere nisi deformare cupis...
-Equidem talia audire nolebam.
-Quid me poscis ?
-Quid poscam ? Persuadeas ut finem scribendi faciam Scriptorii Explorationis Occultae gratiâ ? Ecquid porro habeam quod tibi dicam ?
-Non tibi mentiar : scribe istud opus quoniam tergum uertere times, deinde fac ut id ultimum uolumen fiat seriei Secretorum Ursi.
Indubitate Martha pro Scriptorio dicta aurea suadebat. Ipsa Mamma, quantum Ursus notauit, sincere adnuit. Tunc hic :
-Num credis me debere silentium Urso iniungere ?
-Nihil credo. Suadeo ut cesses de operis nostris scribere quippe cui non iam libeat.
-Existimasne id hactenus mihi libuisse ?
-Libuisse an interfuisse tuâ dubium... Necesse fuit id tibi profuisse.
-An id profuit ?
-Ne uocabula mea repetieris !
-Quid mihi profuit ?
-Istud scire minime cupio, Marce ! Neque ullius assis facio : huc enim ueni tecum laborandi causâ.
-Mentiris.
-Numquid tibi accidit ?
-Necesse est te mentiri, nam potuisti expectare dum Bruxellas reuersus relationem tibi reddam. Budapestinum uero uenisti me uisitatum.
-Falleris. Necessitudinem conuenire debeo. Cur alioquin te tanti ducam ?
-Quia me diligis ?
-Quin te diligerem ? Tot iam annos collaborauimus. Et Li et Zhang pariter tantumdem diligo.
-At, ego, mi Martha, te allicio quod totus in aenigmate consto.
-Scilicet...
-Namque ego cum tam frigide quam tu ipsa operari possim, tamen unâ cum filiis maritoque meo uitam dego. Tu uero uolitas neque uirum inuenis qui te diu amet...
-Te colaphizaret alia quam ego.
-Nec tu me colaphizabis...
-Quâ de causâ ?
-Tu me non colaphizabis quod me superas.
Martha cachinno exerto eum rogauit an mente captus esset. At ille porro :
-Negotia otiaque, inquit, inter se perpetuo mihi compendenda sunt dum aequilibrium uitae meae idemque fragile adinstar funambuli peterem. Tu uero tota in Mineruâ es.
-Adeo tamen mihi parum explanas quid in libris scribendis abomineris.
-Abominor enim rem quae nos caecos ob proximitatem reddat.
-Quam rem ?
-Posteaquam finem psychoanalysis meae feci, iam nullum homicidium committo. Tunc temporis ibros componere coepi.
Martha qui iam sentiebat auram frigidam tergo adflare, ait :
-At si te bene intelligo, ex quo die seriei finem scribendae feceris, consuetudinem redintegrabis pristinam...
-Neco non modo quia necare scio, sed etiam calleo. Artifex sum. Ideo me talem conscripsi.
-Dummodo in operationibus agas.
-Antea expeditius necare solebam.
-At olim, ante viginti decemue annos uestigia homicidiorum facilius dissimulabamus.
Ursus quidem eam uix exaudiebat. Iam adolescentiam suam recordabatur cum XVIII fere annos natus Scriptorio Explorationis Occultae *** conscriptus erat.
-Num tibi uideris paratus ad personas sacrificandas ?
-Sine dubio.
-Quâ de causâ ?
-Nullâ. Memento me necare gratuito.
-Num tu nos sine religione necare possis, Li, Zhang, Khadija, memet ipsam ?
-Quod de uobis scripsi, ei non parcam. Hic uos artius cognoui quam ut uobis noceam.

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11