Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 30

… Diem operationis selegi quo sub caelo sereno agerem.
Nec opinato Ursus loqui cessauit. Primum Martha hoc silentium non mirata est quia credidit eum uel recta sermonis uerba uel eorum ordinem quaerere. Itaque taciti centum metra porro progressi sunt. Tunc illa interrogans:
-Numquid est, ait, quod te turbet ?
Barbatus cum suspirio perspicillia sustulit quamuis sol uehementer exsplendesceret.
-Quâdam re me turbari fateor.
Interim Mamma in speculatricem auersam uelitabatur, audens quoque aliquotiens fumum fistulae ad eius os uersus respuere tanquam aemulae instaret. Martha uero quae nihil notaret, tamen secum dubitauit cur emissarius cilia frustra contraheret uelut bestiolas effugiturus. Namque is quasi per caliginem incedebat. Quod prodigium feliciter non durauit : Mamma enim pugnâ inani fessa fugam perseuerantiae praetuli locoque mox facessiuit ubi paulo ante proelium commiserat.
-Mi Marce, ait Martha quae emissarii praenomine raro utebatur, noli me illudere. Iam XX annos te cognoui. Quamobrem certo scis te mihi confidere posse. (Dein pauca per secunda reticuit quae utrique intolerabiliter produci uisa sunt:) Loquere, hercle ! Collaboratoribus indigeo fidissimis !
-Quâ de re uerba tecum facere cupiebam.
-Quid est ? An de Lucâ agitur ?
Martha vix mentionem de marito Ursi fecerat cum eum ualde perciebat. Is enim tam sedulo curabat inter priuata et negotia distinguendum ut aegre tulerit haec necopinato intimitatem immiscere. Tunc incursionem spreturus ait :
-Res ad Lucam ipsum non attineret nisi fortasse Hungariam diligeret.
Martha adnuit neque eum porro sollicitare maluit. Nihilominus iam pro explorato habuit sibi operam dandam esse ut non modo prouinciam nouam sed etiam aliam operationis terram emissario inueniret. Huius fuerunt qui leuitatem reprehenderent, at alii existimabant eum propter officiorum ueterum bonitatem dignum esse qui priuilegiis interdum frueretur. Itaque plerique agnoscebant nihil aliud in talibus rebus fieri posse : ut Romani morem maiorum, sic ipsi morem Ursi obseruare solebant. Ceterum certo sciebant si pretium leuitatis soluerent, non modo ipsum quam optime acturum esse sed se quoque numquam deceptum iri.
Propter hoc « do ut des » quod nemo mutandum esse iudicabat, Scriptorium Explorationis Occultae nonnumquam operari uidebatur prout emissario uni caelum saepe mutare libebat.
-Quae nunc scribo, ille inquit, ea nullius assis aestimo.
Ad haec, altera obstupefacta :
-An scripturâ inquietaris ?
-Martha, ita est.
-Nullius assis dicis. Quam seuerum iudicium !
Martha nihil habebat quod talibus querelis responderet. Tunc ille asseuerauit :
-Noli, quaeso, rem contemnere. Nam posteaquam nouissimus liber editus est, ego fabulas eo deformare soleo ut nihil operationibus nostris simile in eis supersit.
-Nemo alioquin, pace tuâ, te cogit ut recentiora tibi mandata describas. Nonne operationes plus uiginti annorum praesto habes quibus uulgo redditis tibi uti liceat ad libros componendos ?
-Tune ista dicis, o Martha, quae paucis ante mensibus me reprehendebas quod operationibus uulgandis Scriptorium Explorationis Occultae periclitarer ?
-Ast, ut tu conieceras, ni fallor, iudicaui nihil inde nobis detrimento fore.

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11