Soliloquium e Guiana 25 - Acta diurna regionis (die 29 m. Martii)


Ecce acta diurna e Guiana Francogallica.
Heri plus decem milia reclamantium pompâ ingenti in uiis Caiennae incesserunt.  Efflagitabant ut ministri nationis in Guianam uenirent ac tractarent de regionis difficultatibus in quibus uiolentia urbana, paupertas, inopia munerum scholarumque. Populi indigenae quoque Amazoniâ oriundi se reclamantibus iunxerant. Incolarum numerus paulo minor in urbe Saint-Laurent congregata est reclamandi causâ.
Dum haec in praefecturae capite geruntur, paucissimi dinumerabantur homines in reliquis oppidis quod scholae et pleraeque tabernae clausae erant. 
Diurnarii Guyane 1e nuntiauerunt numquam ante tantam multitudinem in regione reclamasse. Consentiunt cunctationem moderatorum in Europa causam fuisse cur tot incolae motui ciuili interessent.
Lutetiae ministra Taubira, regione Guianâ oriunda, asseuerauit moderatores quamquam agere deberent, cum D fratribus tractare posse dum cucullos nigros tollerent. Hi enim homines, qui multis reclamantibus praesunt, in urbibus ambulant uultibus occultatis ac arguentes se contra uiolentiam luctari hortantur ut mercatores sibi fauerent  tabernis claudendis. Uerum est plura scelera perpetrari in Guiana quam in ceteris regionibus. Exempli gratiâ, anno 2016, quadraginta duo homicidia hic commissa sunt. 
Post reclamationes claustra in uiis rursus posita sunt. Ut nuntiatum est, nec  scholae nec officia publica adiri poterunt ante proximam hebdomadam. Nihilominus incolae hodie poterunt petroleum emere ubique regionis per sex horas.
Quod ad aeroportum spectat, non potest regionem relinquere nisi aeroplanis minoribus inter Guianam et insulam Martinicam uolantibus.
Lutetiae a regimine nuntiatum est ministram praefecturarum ultramarinarum ministrumque rerum interiorum hodie post meridiem aduenturos esse.
Secundum Agentiam Francogallicam de Crescentiâ Oeconimicâ (Agence française de développement) Guiana tarditate xxvi annorum laborat si nationi toti comparatur. 
Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis, amici amicaeque!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)