Soliloquium e Guiana 23 - Acta diurna regionis (die 27 m. Martii)



Saluéte amíci amicaeque Latine loquentes. 
Mihi nomen est Renaud Mercier, siue Latine Reginaldus Mercator. 
Hodie nuperrimos nuntios de Guiana Francogallica tradam.  
Primo statum urgentium regionis nostrae memorabo: ante paucos dies, agricolae, laboratores plurium negotiationum necnon plúrimae sodalitates ciuíles reclamare coeperunt alii de difficultatibus oeconomicis alii de uiolentia urbana. Nec morâ in plerisque uiis claustra eo consilio posuerunt  ne autoraedarii urbes aut inire aut exire possent. 
Heri propter inopiam bonorum reclamantes claustra ex autouiis paucas per horas sustulerunt ut incolae obsonare possint. 
Sed collegia opificum et sodalitates ciuiles decreuerunt totam omnium operarum cessationem . Tabernae, officia publica, scholae, collegia, lycaea, omnia clausa manebunt praeter nosocomia sedesque biocolytarum. 
Nemo scit quando labor redintegrari possit. 
Legatio Lutetiâ Parisiorum missa est, sed reclamantes ac nonnulli aediles recusant emissarios conuenire. 
Sodalitas enim Quingenorum fratrum quae ex hominibus cucullis nigris indutis constituitur eisdemque de uiolentia urbana reclamantibus, efflagitat ut ministri nationis ipsi ueniant, quod penes emissarios non sit facultas capiendi consilia. 
Iam petroleum deest, necnon plura genera uenalium in tabernis quippe cum naues appellere non possint. 
Nec aeroplanis quidem auolare licet prae securitatis conditionibus. Quod ad missile spatiale Ariane spectat, id ab urbe Kourou in spatium mitti non potest. 
Emissarii nuntiant opes iudicibus, biocolytis, nosocomiis attributum iri.  
Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. 
Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis. 

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11