Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 29

Tariq confusus, dum interloquentem agnoscere conatur, oculos in eum defigere coepit ; iam sibi inopiam memoriae reprehendens, ait :
-Timeo ne...
Statim Ursus semetipsum commendaturus, eum necessitudinum diplomaticarum munerisque academici admonuit. Per Fortunam procurator Ordinis Internationalis Francophoniae barbati nostri nomen sine morâ recordatus, eum comiter resalutans ueniam ob memoriae tarditatem petiit ut inuitus ei auxilio subuenerit. Quâ ex re cum animi omnium illico relaxarentur, Tariq metu relicto fretusque tali consuetudinum communitate manum Urso porrigere. Hunc autem statim paenituit Tariq dexteram accipere : qui digitos tam uehementer conterere quam taenias in inaugurationibus exquisite secare posset.
-Ignoscatis, Ursus inquit, mihi interloquenti. Nonne nostrâ maxime refert nos confabulari Festum Internationale Pellicularum Francogallice Loquentium Africanarum ? Equidem exspectabam uos libello electronico responsuros esse quem nouissimâ hebdomade uobis miseram, at, proh dolor, animaduerto tempus uobis sine dubio defuisse.
-Non defuit, mentitus est Tariq (is ualde mentiebatur siquidem libellus ille consulto etiamtunc in Ursi computatro iacebat.
Regnum Belgicum uero coloniali fretum historiâ cupidiusque pacis mercandae quam difficultatum soluendarum, pecunias ingentes in Africâ impendebat. Hae quamuis paucae iis peruenirent quibus missae erant, tamen sufficiebant ut curagendarii Belgici uel obscurissimi potentiâ immoderatâ in pluribus Africanis nationibus fruerentur. Tariq tali lusu delectari uidebatur :
-An libellum mihi denuo mittere possis ? Quem ubi primum accepero, diligentissime tractabo.
-Res, te amabo, ita se habeat ! respondit Ursus qui subrisus largiendos curabat.
Mamma autem, quamuis phantasma, propomatibus exquisitis delectata clam omnibus nisi filio deambulare. Qui etiamsi plerumque agebat tanquam ea abesset, se in dies magis obsideri sentiebat. Ut hanc breue tempus semoueret, nullus alius barbato supererat modus nisi homicidium perpetrare.
Etenim emissarius metuebat ne instaret illud : ipse si cupidine phantasmatis repellendi nimis urgeretur, sane periclitaretur ne cautione praeceptisque neglectis iussa citius expediret. Itaque quamdiu exspectationem producere debebat tamdiu sibi pariter ac Tariq diffidebat.

*

-Paucis uerbis singulis Iouis diebus per posticum e tabernâ tractatoriâ Thailandicâ exire solebat donec operatione perfungeremur. Sic tractatrici adulterium praetexebam ut munusculo silentii pretium soluerem ac singulas horas unâ cum amatrice fictâ tererem. Tunc galerum perspicillaque gerens uiâ Sip clanculo egrediebar unde ferriuiam metropolitaneam peterem. Inde haud procul a plateâ heroum emergere. Sine dubio, si forte rogarer, curabam ut causam cur ibi uersarem arguendam arguerem, uelut si quae scripta in sede legationis Francogallicae deponerem uel Musaeum Artiam Asiaticarum uisere in ambulatione Andrassy. Nec morâ comperi Tariq nostro consuetudines mutare displicere : qui singulis saltem Iouis diebus in cauponae Persicae solario sedere solebat. Numquam ibi fumans nisi suam fistulam electronicam, theam mentanam sorbere.


(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11