Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 28

Satis tamen constat petasos machinationesque id genus haud inutilia fuisse: in scriptoriorum documentis multa inueniuntur testimonia quibus operationes dicuntur irritae euasisse propter inopinatas biocolytarum irruptiones. Si forte emissarius in operatione apprehendatur qui nullum auxilium a superioribus suaeue nationis legato sperare possit, ipse salutem apud iudices in probationum inopia quaerat. Teleuisifica custodia hoc argumentum iamdudum probatum nuper confirmat: instrumenta imaginum captandarum, oculi electronici omnes eiusdem farinae machinae hinc computatris insertae illinc muris lucanaribusue adfixae haud melius quam homines ipsi uultus eorum cernunt qui capita sua tegunt.
Mox plateam Kodaly praeteriuere situmque deplorauere quo muri domorum sub Imperio Austro-Hungarico aedificatarum conficiebantur. Etenim ambulantibus sufficiebat in cauponâ Persicâ sedere ut illinc duplicem seriem columnarum plateam amplectentium adinstar alarum commode obseruarent. At uterque cum se in operationis recentis loco obnoxios iudicarent, usque ad thermas Szechenyi progredi maluere. Inde haud procul electâ in cauponae solario mensâ considere.
Ursus stipulam tam profunde in lagoenâ pressit ut spuma Coca-Cola light superfluxerit, inde super mensam ligni pinci demanauerit donec solum guttatim madefaceret. Tunc ille statim ne mentionem huius imperitiae faceret :
-Bruxellis, ait, mecum indignabar te recusare ne polonio in Tariq uterer. Aegre alioquin ferebam hoc propositum ineptum tibi esse uideri.
-Ut uerum dicam, illa inquit, nesciebam ubi polonium inuenirem, timens insuper ne Francogalli qui negotia nuclearia sedulo tuerentur, nos reprehendere si rationem operatoriam qua ipsi proprie designarentur, adhiberemur.
-Ast non dubium est quin cum primum de polonio 210 agitur, Russi incusari soleant.
-Tamen Francogalli moderationem rerum atomicarum existimant in prouinciarum suarum numerum referri. Superbia haud impune laeditur...
Ibi Ursus cum suspirio :
-Nunc admitto plura commoda tuae propositioni quam meae agnoscenda fuisse. Cum capsulâ gasii Sarini uteremur, periculum minuebamus ne repulsam exciperemus.

*

Budapestini – mense Nouembri 2013. Post paucos menses quam Bruxellis conuenerunt, Ursus iam totus in rebus academicis Colloquio internationali intererat dicato illi defuncto Albert Camus qui C ante annis natus erat. Ibi cum se trium partium uestimento paulum stringi sentiret notaretque cutis colorem ob aeris pollutionem gradatim cinereum fieri (focorum enim fumi ab autumno in fluuii depressionem recidere solebant), barbâ accurate concisâ illecebris non carebat. Poculum uini spumantis capessiuit et aulam magnam Uniuersitatis transiuit.
Huic sessioni liminari adfuerunt non modo uiri feminaeque academici spectabilesque in Uniuersitatis sphaerâ, sed etiam primates peregrini plerique insuper legationum exterarum sedibus missi. E quibus Tariq, ciuis Mauritanianus, curator, ut scitis, a rebus culturalibus, locutor alioquin linguae Francogallicae, etsi nemo re uerâ eum Existantialistarum sectatorem esse diceret, in primariis gradibus assidebat cuidam Emir. Uterque rem magnam cum emissario Ordinis Internationalis Francophoniae confabulari uidebantur. Barbatus noster, dum aulam praeterit, aliquot professores salutat, dexteram nonnullis curatoribus legatoriis porrigit, subrisus aliis dirigit ut automatarie fit apud amuenses idque optionum genus. Cum propius uenerat, ait :
-Domne Ben Muftar ?

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)