Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 27

-Al-Nosra uel potius factio Syriana Al-Qaidae mense Aprili 2011 condita est... Hanc satis constat e sphaerâ fanaticorum Sunnitarum creatam esse quos tyrannus Syrianus, Bachar-El-Assad, initio belli ciuilis in hâc regione etiamnunc saeuientis liberauit. Is enim credidit se captiuuis missis uiam pacis sibi paraturum esse... Falso, ut nunc patet.
Hinc Uetus Li percontari quid hoc ad Tariq attineret. Eodem tempore Ursus commodius considebat dum argumenta euolui exaudit. Mox Martha notariae opitulatura :
-Ut uerum dicam, inquit, captiuos Sunniticos liberare aemulorum pacandorum causâ haud insanum consilium esse iure uidebatur quippe cum Bachar ipse, factione Siiticâ ortus, prouidere non posset ab exteriore parte oppugnatum iri.
-Ab Tariq nostro, ait Ursus, ni fallor. Qui in Iordaniâ operabatur...
-Profecto. Inde Syriam petiuit simul ac captiui liberati sunt. Eis auxilio subuenit ut Al-Qaïda locum sibi commodum inueniret. Haec fuit Al-Nosrae origo.
-Cur fistulam electronicam in istis rebus magni momenti aestimandam censetis ?
-Praeses Bachar, certior factus Al-Nosram ab Al-Qaida constitutam esse, non agere nequibat. Decreuit sibi crudeliter in eam saeuiendum esse ut seditio comprimeretur. Itaque exercitum armis chemicis uti.
-Gasio Sarino, ait Li.
-Sine dubio. Tariq igitur uaporibus uenenosis affectus Iordaniam repetens, ab superioribus cum legationis collaborantibus Damasco in Europam mittitur. Cum in Francogalliam peruenit, Lutetiae in nosocomio la Pitié-Salpêtrière deuersatur ubi collegae nostri naturâ mali moti in rem inuestigare coeperunt. Inde in Hungariam auolauit ut cum sanationem maturaret tum sese obliuio mandaret.
-Tariq ille, ait Ursus, ut patet, numquam secundas partes egit.
Cui illico Martha :
-Tu certe flori lectae speculatorum aemularis...
-An tu, Martha, sciebas ?
-Minime. Francogalli id mentione dignum non iudicauerunt... Mihi addendum quod medici et diabeten et syndroma respirantorium quibus Tariq laborat, contactui gasii Sarini attribuunt.

*

Budapestini – Uere anni 2014. Martha Ursusque praeter ambulationem Andrassy spatiabantur. Sol radiis tam mitibus mediam urbem permulcebat ut multi potius quam metropolitano uterentur, in aperto incedere mallent. Sic aedificium Operae, dein quadriuium Octogonium praeteriuere, inde porro ad plateam Heroum uersus.
-Tu igitur, ait Martha, praetexebas te in tabernâ tractatoriâ Thailandicâ palpari cum te operationibus dederes.
-Ita. Ab domo quae in uiâ Sip reficitur, e tabernâ clanculo exibam, unde petasatus perspicilliis solaribus indutis usque ad ambulationem Rakoczi incedere solebam. Illinc stationem metropolitaneam Astoriam ingredi, lineam in statione Deak commutare ut in eandem quam nunc praeterimus, primam numero, adirem.
Etenim barbatus noster a paribus audiuerat illud amuletum ab emissariis semper magni aestimatum esse : petasum quo uultus quippe cum occultetur, uix agnoscatur si quis speculator casu a biocolytis apprehensus sit. Nihilominus fatendum erat inter scriptoria explorationis occultae aemula legitima iuraque parum obseruari ac amuleta id genus nonnisi in nationibus iustitiâ liberâ praeditis ualere. Hungariae quidem interdum libebat in leges uelitari...


(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)