Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 26

-Recte dicis ! (Tunc Ursus clauem memorialem e sinu prompsit ubi sigillum Ministerii Rerum Exterarum agnoscebatur:) Nihilominus indicia notabilia sub oculis uestris iam exposui.
In photographemate formâ A3 impresso discernebatur Tariq, uir mixticius, cum semi-Arabicus tum semi-nigricolor, uultu oris feroci, paulo plus XL annos natus, corporis formâ et siccâ et solidâ. Ad haec oculi nigri, parui ac quasi in orbibus repressi, genae eminentes, angulosusque nasus.
-Siccior pro staturâ, Martha inquit, esse mihi uidetur... Quid dexterâ tenet ?
-Istuc mox, respondit Ursus cunctaturus, aduenerimus !
Eodem tempore Khadija quasi impetum tandem facere audebat, interlocuta :
-An tubulum, ait, fumisugii Persici ?
Dum haec geruntur, Uetus Li mirabatur Ursum coniecturis delectari quibus conuenticuli argumentum marcescebat. Tunc hic porro :
-Esto ! inquit. Ubinam adfixus est iste, ut dixisti, tubulus ?
Tariq profecto tubulum nigrum longumque manu tenebat eundemque omni uinculo liberum cuius formam cylindri similem putares. Inde barbatus noster imaginem aliam exhibuit ubi scopum segiminis extremum ori adhibere liquebat.
-Fistulam, Martha exclamauit, electronicam fumat !
-Sine dubio !
-Quid ultra ?
-Quod ad me attinet, nonnullius momenti aestimo uirum ferocem quantum Tariq nouimus in cauponâ fumisugiis Persicis dicatâ sedere ut suam fistulam electronicam fumet. Nonne nobis concludere licet eum fumare non posse, ne fumisugia quidem etsi minus nociua quam fistulae dicantur ?
-Sint eodem modo qui te in aere scribere iure putent.
-Id putent... At professor duabus ante septimanis cum iussu meo sedem legationis Mauretanianae adiuisset, ibi mentitus est se sciscitari quomodo uisa periegetica syngraphis imponi possent.
Martha huius operationem temeritatem reprehendere nolens agentem hortata est ut uerba porro faceret :
-In notitia dignitatum quae in legationis uestibulo proscripta est, photographema quoddam inuenietis Tariq illius cum anno 2010 in Iordaniâ munere fungebatur. Si huic imagini speciem eius hodiernam comparauerimus, nobis consentiendum erit eum nunc multo macriorem factum esse, quasi morbo graui interea laborasset. Opus igitur nobis est inquirere ubi Tariq anno 2011 uersaretur quidque ibi patraret. Cum quis fumare cessat, uelit nolit crassescit.
Martha cum suspirio e sede surgens :
-Assentior, ait. Nunc mihi soli per horam consulendum est. Itaque oportebit nos iterum primâ horâ post meridiem conuenire.
Ac dum loco facessit, crepitum fulmentis calceorum solum pulsantibus acriter resonabat. Inde ianuam scriptorii clausit. Ursus, Uetus Li Khadijaque sic relicti, constituerunt se per hoc temporis spatium una pransuros esse. Mamma uero, rebus desperatis, eos sequens refugium in filii corde repetiuit.

*

-Al-Nosra ! exclamauit Martha quae iram uix reprimebat.
-Numquid plus nobis dices ?
Emissaria oculos ad Ueterem Li flexit tanquam ludibrio inopportuno tacta. Tunc Khadija :
-Scapum noui, ait cupiens partes sibi idoneas in gregis familiaritate suscipere.
Tunc sententiam rogata, infit :
-Al-Nosra uel potius factio Syriana Al-Qaidae mense Aprili 2011 condita est...

(Mox continuatur)

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11