De cucullis nigris

Hodie est dies insolitus, mirus ac ut rectius dicam, stupendus in regione nostrâ. 

Sicut scitis, praefectura Guiana est regio Francogalliae sita in America Australi inter Surinamiam et Brasiliam. 
Ante paucos dies agricolae laboratoresque negotiationis quae in Instituto Spatiali Guianensi operatur, officia reliquerunt ut de rebus suis iure reclamarent. Mox fuerunt qui claustra in uiis ponerent ut autoraedarios totâ regione ire laboratum prohiberent. Haec fuit causa cur heri domi mihi manendum esset.  
At interim aliquid flagitiosi, ut multi dicunt, accessit: homines cucullis nigris induti, "quingenti fratres" nuncupati, qui se populares esse adfirmant, ubique regionis errant. Illud pro argumento addentes quod de uiolentiâ urbanâ reclament, ob id mercatores hortantur ut tabernas claudant et se reclamantibus iungant. 
"At, hercle, quomodo mercatores negarent se reclamantes approbare aut se tabernas clausuros esse, cum homines uultibus occultatis domum circumuenirent? Nonne ista uis est?" Hoc in Latinum uerto, quod uirum cucullatis dicere in radiophono audiui.
Nec biocolytae nec custodes urbani nec moderatores nostri reuera impedire uidentur quominus ista factio ciuibus instet. Dum haec geruntur, multa edulia emimus necnon petroleum siquidem domi sine die manere destinamus, suâ quisque in urbe inclusus.  
Nec, profecto, pueri scholas petunt nec adulti munere fungi possunt.

Ualete!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)